|
Tetendit arcum suum quasi inimicus. In arcu comminatio intelligitur.
Arcum ergo tendere est comminationem amplificare vel differre; qui autem
post comminationem percutit, quasi inimicus arcum tetendit. Unde
sequitur:
Firmavit dexteram suam quasi hostis. Quando in Scriptura dextera Dei
ponitur, aliquando protectio, aliquando gravis percussio designatur, eo
quod dextera naturali habilitate ad percutiendum sit promptior. Prius
ergo Deus dexteram avertit, ne protegeret; postea dexteram firmavit, ut
feriret. Quod autem dicitur, firmavit dexteram, gravem indignationem
percutientis exprimit. Vel super percussos dexteram firmat, quia plagam,
quam semel iratus intulit, sanare amplius non disponit; quod proprie ad
ultimam captivitatem refertur. Unde convenienter adjungitur, quasi
hostis, qui scilicet ad interniciem percutit, non ad correctionem. Non
enim, quasi hostis dexteram firmaret, si illo ad perdendum percutiente,
ipse ad corrigendum percuteret. Unde cum gravi dolore pronuntiandum est,
quasi inimicus, quasi hostis. Ille, cujus nec iram reus effugere, nec
misericordiam hostis potest impedire.
|
|