|
Sequitur: Et occidit omne quod pulchrum erat visu in tabernaculis filiae
Sion. Non occiditur, nisi quod vivit. Superius dixerat: Destruxit omnia
speciosa; sed hic jam aliquid amplius dicere volens, occidit, inquit,
omnia pulchra, ut per hanc calamitatem, non tantum divitias, sed ipsas
etiam animas abstulisse ostendat. Unde recte subinfertur cum dicitur:
Effudit quasi ignem indignationem suam. Non quasi aquam, sed quasi
ignem. Violentia enim aquarum dejicere et dissipare res solet, non
consumere. Quarum inundationem per alium prophetam Dominus comminatur,
dicens. Adducam aquas diluvii super terram, ut interficiam omnem carnem,
in qua spiritus vitae est (Gen. VI). Ignis vero non tantum destruit, sed
consumit. Atque ideo recte indignatio Dei, quasi ignis effundi dicitur,
quando divina ultio usque ad consumptionem evagatur. Postremo etiam in
ipso effusionis nomine violentia, et, ut ita dicam, abundantia
tribulationis exprimitur.
|
|