CAPUT 19

Factus est Dominus velut inimicus; praecipitavit Israel: praecipitavit omnia moenia ejus. Hucusque desolationem filiae Sion, id est regionis Judae planxisse videtur. Nunc ad ipsam matrem Sion, scilicet civitatem Jerusalem deplorandam se convertit, dicens: Factus est Dominus velut inimicus: gravis dolor. Dominus, qui fovere, qui diligere consueverat, factus est velut inimicus, quia jam non ut pater ad correctionem percutit, sed ut hostis ad consumptionem. Praecipitavit moenia ejus, id est Sion, dissipavit munitiones ejus. Moenia in civitate ad decorem fiunt, munitiones ad tutamen. Quid est ergo, praecipitavit moenia, dissipavit munitiones, nisi sublimia dejecit, et fortia confregit? Quod ergo superius de regione planxerat, hoc idem nunc etiam in Jerusalem factum esse deplorat; ut ibi, per speciosa Jacob, pulchritudinem regionis; hic per moenia Sion, decorem civitatis; ibi per munitiones virginis Juda, munitiones regionis; hic per munitiones Sion, ipsius Jerusalem munitiones significari intelligas. Unde satis convenienter ibi speciosa tantum, hic moenia posuit, quia alius regionis, et alius civitatis decor est. Decor namque regionis magis consideratur in ubertate frugum et fecunditate pecorum. Decor civitatis in sublimitate aedificiorum, et ideo speciosa destrui, et moenia praecipitari dicuntur, ut omnia vastata cognoscas, et ea videlicet quae intus civitatem decorabant specie, et quae foris regionum utilitate.