|
Et dissipavit quasi hortum tentorium suum. Nunc ad destructionem
sacrarum aedium deplorandam accedit. Et quantum ad litteram spectat, per
tentorium et tabernaculum significat templum Domini, quod erat in
Jerusalem, quod primum a Chaldaeis, deinde a Romanis subversum est. Ideo
autem templum tentorium sive tabernaculum vocat, quia vice illius
antiquitus filii Israel primum in deserto, ac postmodum in Silo ad
cultum Dei tentorio, et tabernaculo fungebantur. Caeterum tentorium
dicitur proprie, ubi cortinae funibus ad palos terrae affixos
extenduntur. Tabernaculum autem quibusdam tabulatis construitur, sicut
de tabernaculo foederis scriptum est, quod Moyses in deserto exstruxit,
cui extrinsecus vela oppansa sunt et cortinae ex omni latere distentae.
Dicitur ergo de subversione templi, dissipavit tentorium suum.
|
|