CAPUT 22

Demolitus est tabernaculum suum. Secundum litteram autem congrua sunt verba, ut id quod expansum est, dissipetur; id quod terrae fixum est, quadam quasi suffossione demoliatur. Quasi hortum, inquit, dissipavit tentorium suum. Quod Isaias his verbis ante praedixerat: Derelinquetur filia Sion quasi umbraculum in vinea, et sicut tugurium in cucumerario (Isa. I). Ac si diceret: Sicut ab horto et a vinea, postquam collecti fuerint fructus, custodia hominum tollitur, sic a populo isto, quia a fructu boni operis sterilis est, custodia divina auferetur, ut sit in dissipationem et direptionem inimicorum suorum. Vel, per hortum, locum voluptatis et luxuriae intelligere possumus. Unde per legem prohibitum ne lucus in atriis Domini plantaretur, quia et idolorum cultores sub frondosis arboribus et in locis virentibus sacrificare solebant, lasciviae et voluptati servientes. Dicit ergo, dissipavit quasi hortum tentorium suum, ac si diceret: Quia in locum sanctitatis impudicitia, et voluptas introiit, ideo dissipatio et desolatio venit. Sequitur: