|
Repulit Dominus altare suum. Hic jam de contaminatione sanctorum agere
incipit. Repulit Dominus altare suum, implacabilem se esse ostendit,
quando etiam illud, unde placari consueverat, abjicit. Sequitur:
Maledixit sanctificationi suae. Id est sacrificiis, quibus offerentes
sanctificare prius solebant. Quod nunc plane impletum cernimus, quando
jam legales hostiae, quae suo tempore offerentes sanctificare poterant,
si post impletionem gratiae teneantur, amplius Deum ad iracundiam
provocent. Sequitur:
|
|