|
Non avertit manum suam a perditione. Id est quia neminem invenit liberum
a culpa, neminem reliquit immunem a poena. Sequitur:
Luxitque antemurale, et murus dissipatus est. Ita ambigue positum est
pariter, ut ad utrumque referri posse videatur, videlicet quod vel
antemurale pariter cum muro dissipatum sit, vel quod murus pariter cum
antemurali luxerit. Possumus autem non incongrue per antemurale
custodiam hominum, per murum autem intelligere custodiam angelorum, quae
utraque a populo Judaeorum justo Dei judicio ablata est, ut nec homines
foris, nec angeli intus ab instanti tribulatione populum, a Deo
derelictum defendere possent, secundum quam acceptionem conveniens est
distinctio quod antemurale luxisse et murum dissipatum esse deplorat, ut
videlicet illos, id est, bonos praelatos etiam subversione populi sui
per compassionem tribulatos, istos vero, id est, angelos ab eorum
custodia sublatos ostendat.
|
|