|
Non est lex Domini apud eos. Id est quia praevaricatores legis sunt, et
quia:
Prophetae ejus non invenerunt visionem a Domino. Id est quia illos
prophetas audierunt, qui ex Spiritu Domini locuti non sunt.
Quomodo obtexit, etc. Sub unius gentis specie totius humani generis
casum deplorat. Primus homo tribus modis percussus est, ignorantia,
concupiscentia, mortalitate. Mortalitas autem mors ipsa cum universis
defectibus et poenis ipsam mortem praecurrentibus intelligitur. Dicit
ergo: Quomodo obtexit caligine in furore suo Dominus filiam Sion; quia
hominem, quem ad contemplandum lumen aeternitatis creaverat, peccantem
deserens, in tenebris ignorantiae reliquit: Sion namque interpretatur
specula, ubi hostium incursus de longe prospicitur. Primo autem homini
dictum est: De ligno scientiae boni et mali ne comedas: quocunque enim
die comederis ex eo, morte morieris (Gen. II). Homo ergo quasi in quadam
specula erigitur, quando imminentis mali periculum per circumspectionem
cavere jubetur. Quid ergo per filiam Sion, nisi animam hominis nondum
adhuc usu circumspectionis roboratam accipere debemus? Nam, sicut
dicitur filia Babylonis, id est filia confusionis, et filia Hierusalem,
id est filia contemplationis, sic dicitur filia Sion, id est filia
speculationis, quasi in speculatione adhuc tenera et novella, et necdum
in virile robur solidata. Ac si diceret: Vel hoc furorem judicantis
mitigasse potuit, quod ille, qui deliquerat, necdum usu et experimento
obediendi in praecepto solidatus fuit. Quo modo obtexit, inquit, quod
tegitur, absconditur quidem, non aufertur; quia lumen rationis per
peccatum in homine obscuratum est, non ablatum. Quomodo obtexit, texitne
superiora, hoc est coelestia videre posset. Sequitur: projecit de coelo
terram inclytam Israel. Israel interpretatur vir videns Deum. Primus
autem homo, antequam peccaret, Israel fuit, quia per contemplationis
internae praesentiam Deum vidit. Per terram ergo Israel congrue corpus
hominis accepimus; quod Deus quidem per creationem de terra sumpsit, sed
per immortalitatem quodammodo ad coelum transtulit, quod quia rursus
exigente peccato hominis in mortem dissolvi jussit: quasi de coelo, id
est de incorruptione ad corruptionem terram Israel projecit. Recte autem
propheta plangendo casum hominis, primum caliginem mentis, ac deinde
corruptionem carnis commemorat; quia merito praecedere debuit in poena,
quae praecessit in culpa: ut sicut caro, nisi prius corrupta mente in
delectationem illicitam non venisset, ita quoque, nisi prius per
ignorantiam caecata mente, caro in corruptionem non descenderet; quia et
ipse Adam prius, dum quaereretur, se abscondit ac deinde inventus
sententiam mortis accepit.
|
|