|
Praecipitavit Dominus, nec pepercit. Praecipitatio ad magnam et ad
subitam ruinam pertinet. Videte quam magna ruina de paradiso in hunc
mundum, de hoc mundo in infernum, de immortalitate in mortem, de morte
in damnationem. Unde bene adjungitur: Nec pepercit. Quasi enim peccanti
pepercisset si reatum ejus per poenam examinaret, sed ipsum per mortem
carnis in corruptionem ire non compelleret; vel si post mortem carnis,
saltem in damnationem animam etiam non praecipitaret. Sequitur: Omnia
speciosa Jacob destruxit in furore suo, Jacob interpretatur
supplantator. Et homo quodammodo non per pugnam, sed per gratiam
diabolum supplantavit, quando illuc, unde diabolus ceciderat, ascendendi
potestatem accipit. Iste Jacob in prima sui conditione intus, et extra
speciosus fuit cujus conscientia per innocentiam, et caro per castitatem
floruit. Sed destructa sunt speciosa Jacob; quia et castitatis decorem
concupiscentia polluit, et conscientiam reatus sui sceleris foedam
pariter et tenebrosam fecit. Vel speciosa Jacob habuit quia eum
intrinsecus aspectus invisibilium bonorum laetificabat, et foris rerum
visibilium pulchritudo ad Creatoris sui gloriam excitavit. Sed destructa
sunt speciosa Jacob, quia Deus in ultionem primi reatus a mente ejus
invisibilium bonorum cognitionem abscondit, et visibilium rerum aspectum
ab illa spiritali jucunditate in concupiscentiam carnis commutavit. Unde
bene adjungitur: Munitiones virginis Juda projecit in terram. Quid enim
per virginem Juda, nisi castam animae intentionem accipimus: quae
videlicet intentio, cum ubique ad arbitrium divinae voluntatis
dirigitur, quid aliud quam Domino confitetur? Cujus intentionis
munitiones fuerunt bona desideria animae et naturales appetitus
corporis. Quandiu enim nec caro foris, nec anima intus aliquid
inordinatum appetiit, quasi munita, et secura intentio hominis in omni
actione fuit. Sed cum naturalia desideria in illecebrosos appetitus et
terrenos affectus degeneraverunt, quasi munitiones virginis Juda in
terram projectae sunt, ut jam nunc in bonis intentio hominis secura non
sit, cum facile e vicino per inordinata desideria corrumpi ac decipi
possit. Unde subjungitur: Polluit regnum, et principes ejus. Regnum
animae caro fuit, quandiu ipsa in se Deum per amorem regnantem habuit.
Principes regni, virtutes animae fuerunt, per quas anima motus carnis et
appetitus rexit. Postquam autem spiritus contra Deum tumuit, statim
contumaciam contradictionis in carne sua invenit; quia Deo disponente
actum est, ut munditia, castitatis in pollutionem concupiscentiae
transiret, ut ubi prius humilis gloriabatur, ibi superbus erubesceret.
Regnum ergo ejus, hoc est animae et principes ejus, scilicet regni, Deus
polluit; quia ex concupiscentia, per quam carnis integritas violata est,
etiam virtutes animae maculari sinit.
|
|