CAPUT 32

Confregit in ira furoris sui omne cornu Israel, etc. Per cornu fortitudo virtutis signatur, per Israel homo, per dexteram Dei protectio, per inimicum diabolus, per faciem inimici instantia diaboli per ignem concupiscentia, per gyrum corpus quod circumdat animam. Cornu cum animali non nascitur, et tamen inest ei naturaliter causa unde cornu oriatur. Sic anima non ex natura, sed ex gratia virtutes habet, quas tamen virtutes eadem gratia, non sine naturali consensu liberi arbitrii in homine operatur. Sed quia homo libertatem arbitrii peccando perdidit, et Deus homini peccanti juste gratiam suam subtraxit, quasi omne cornu Israel confractum est; quia et jam habitas virtutes perdidit, et eas etiam, quas habiturus erat, obtinere non meruit. Est etiam aliud, quod in cornu notare possumus. Cornu namque crescendo ex humore carnis indurescit, et rationalis creatura cooperante gratia ex promotione virtutum robur accipit. Item sicut cornu caput et pedes munit, sic virtus mentem intrinsecus, et foris opera a laesione custodit. Avertit retrorsum, etc. Primum hominem in via obedientiae ambulantem diabolus sequebatur ut eum revocaret, sed accessum nocendi ad hominem habere non potuit, quia dextera Dei inter eum et hominem fuit. Cum vero homo ad suasionem diaboli sponte se convertit, statim Deus dexteram suam retrorsum a facie inimici avertit, ut eum jam instantem a laesione hominis non repelleret; quatenus transgressionis suae culpam praevaricator vel in poena sentiret. Sequitur: Et succendit in Jacob quasi ignem, etc. Ignis est concupiscentia carnis, quam nascendo contrahimus; et quandiu in hac concupiscentia vivimus, quasi quemdam domesticum hostem intra nosmetipsos portantes toleramus. Iste ignis semper in nobis est, sed non semper ardet, non semper flammam habet. Tunc autem ignis in flammam accenditur, quando peccati fomes usque ad delectationem et consensum suscitatur. Quae videlicet flamma in gyro devorat; quia sicut tinea vestimentum consumit, ita quoque integritatem carnis, qua anima vestitur, prava delectatio corrumpit. In gyro devorat, quia per omnes sensus corporis ad castitatem animae violandam circumquaque virus corruptionis infundit, vel per gyrum mundum istum accipere possumus. Concupiscentia autem carnis in gyro devorat; quia per omnia hujus mundi oblectamenta discurrens, desideria sua mala satiare laborat. Tetendit arcum suum, etc. In arcu comminatio accipitur: in dextera firmata vehemens percussio notatur. Deus ergo et arcum tendit, et dexteram firmat quia peccanti homini, et in futuro poenas perpetuas comminatur: et interim praesentibus etiam flagellis reatum ejus ulciscitur. Quod tamen quoniam non ex ira, sed ex misericordia operatur, non inimicus sed quasi inimicus, et quasi hostis dicitur. Quod legi etiam aliter potest. Arcum Deus tendit, quando comminatur peccatoribus poenam, et tamen adhuc exspectando differt sententiam: sed quia quosdam differt ut correcti emendentur; quosdam vero, ut perseverantes gravius puniantur in iis quos ad emendationem exspectat arcum tendit, non quasi inimicus, sed quasi propitius; in iis vero, quos ad cumulum damnationis vivere sinit, quasi inimicus arcum tendit. Similiter in iis, quos per flagella corrigit, firmat dexteram, sed non quasi hostis; quos autem ad internecionem percutit, in iis dexteram firmat quasi hostis.