CAPUT 33

Quod autem dicitur, firmavit dexteram, sic intelligi potest. Primo namque homini quasi dexteram Deus imposuit, quando peccanti plagam mortalitatis inflixit; quam dexteram Deus adhuc confirmat, quoties primo vulneri quotidiana flagella supra adjicit. Quod vero supradixit. Avertit dexteram suam, et hic dicit, firmavit dexteram suam, contrarium non est. Avertit enim, ne protegeret; convertit, ut percuteret; firmavit, ut flagella multiplicaret, quatenus praesens poena percussos doceat, qualis eos, qui in malo perseveraverint, poena in futuro exspectat. Unde dicitur in psalmo: Dedisti metuentibus te significationem, ut fugiant a facie arcus, et liberentur dilecti tui (Psal. LIX). Sequitur: Et occidit omne, quod pulchrum erat visu in tabernaculis filiae Sion. Tabernaculum animae corpus est, quia illud sensificando inhabitat. Tabernaculum etiam animae conscientia est, quia in illa quisque secum cum domesticis cogitationum suarum pausat. Omne igitur quod pulchrum erat visu in tabernaculis filiae Sion, Dominus occidit, quia et foris omnem vigorem, et pulchritudinem corporis humani ab illo immortalitatis statu arescere fecit, et intrinsecus conscientiam hominis rectarum cogitationum honestate spoliavit. Vel per omne quod pulchrum erat accipere possumus foris disciplinam, et decorem bonorum operum, et intus (ut dictum est) munditiam bonarum cogitationum. Et nota quod non occiditur nisi quod vivit. Vivunt bona opera, quando recta intentione fiunt; vivunt bonae cogitationes, quando amoris intimi affectum sentiunt. Cavendum autem est, cum Deus ab homine virtutes perimere et auferre dicitur, quatenus hoc non agendo, sed permittendo facere credatur. Facit enim, quia justo judicio fieri permittit. Sequitur: Et effudit quasi ignem indignationem suam. In effusione abundantia signatur; ac si diceret, non stillavit, sed effudit, quasi ignem, non quasi aquam, sed quasi ignem. Ignis enim dura et fortia consumit; quasi ignis ergo indignatio effunditur, quia in vindictam praevaricationis peccatoris, non solum caro, sed anima quoque cruciatur. Vel quia ignis lutum indurat, dura vero aut liquefacit, aut incinerat: quasi ignis indignatio effunditur, ut in una eademque poena duri et rebelles confundantur et pereant; qui vero suam infirmitatem humiliter agnoscere voluerint, confirmentur, et salvi fiant.