CAPUT 34

Factus est Dominus velut inimicus. Nos fecimus quare inimicus sit, qui prius inimicus non fuit quia non id quod ipse creavit, sed quod nos fecimus, odit. Sequitur: Praecipitavit moenia ejus: dissipavit munitiones ejus. Alia sunt moenia animae, aliae sunt munitiones. Moenia ad decorem, munitiones ad tutamen pertinent. Sic sunt quaedam dona gratiarum, quae ornant, ut est prophetia, genera linguarum, interpretatio sermonum; quaedam quae muniunt, ut est fides, spes, charitas. Illa, si adsint, praebent virtutibus ornamentum; ista si desint, periculum. Illa, et si desint, salutem tamen non impediunt; sine istis homines ad salutem pervenire non possunt. Bene autem prius dicitur: Praecipitavit moenia, ac deinde subjungitur dissipavit munitiones, quia, cum peccatrix anima relinquitur, prius auferuntur ab ea dona quae ad manifestationem data sunt, ac deinde fidei, spei et charitatis fundamenta evertuntur. Praecipitavit, inquit, moenia. Quod sublime est, praecipitatur; quod solidum est, dissipatur: quia, ut dictum est, moenia ad gloriam, munitiones pertinent ad tutelam. Sequitur: Et replevit in filia Juda humiliatum et humiliatam, id est, spiritum et carnem in homine miseria et dolore replendo humiliavit, ut qui bene humiliari noluerunt per virtutem, humiliarentur per afflictionem. Vel per humiliatum et humiliatam sensum et cogitationem accipere possumus, ut intus et foris contumeliis agatur, donec confusa ad poenitentiam redeat. Ad populum etiam Judaicum hoc specialiter referri potest. Considerans namque propheta qualiter Deus post ejectionem primi hominis, misereri volens humano generi, solum hunc populum elegit, ut in eo nostrae salutis exordia praepararet, quomodo illum datae legis mandatis coluit, et sua ubique protectione sublimavit, et post haec omnia peccantem et praevaricantem abjecit, et ita primae adjectioni secundam adnumerans, plangit dicens: Factus est Dominus velut inimicus, praecipitavit moenia ejus, dissipavit munitiones ejus. Quando enim a populo Judaeorum prophetiam, et doctrinam, et miraculorum signa abstulit, quasi moenia ejus praecipitavit. Quando vero per infidelitatem eos excaecari permisit, et a spe permissionis et haereditatis suae alienos, quasi munitiones ejus dissipavit. Sequitur: Et replevit in filia Juda humiliatum et humiliatam. Quid per humiliatum, nisi ordinem praelatorum; et quid per humiliatam, nisi plebem subjectam accipiemus? Utrique enim in adventu Christi humiliati sunt, quia veritatem quam venturam praedicaverant et crediderant, praesentem negaverunt. De quibus adhuc subditur.