CAPUT 35

Et dissipavit quasi hortum tentorium suum, etc. Tentorium deforis est, tabernaculum intrinsecus: sicut et tabernaculum foederis, in quod Moyses intravit ad consulendum Dominum. Recte ergo per tentorium populus, per tabernaculum ordo praelatorum signatur. Quando enim populum illum antiquum Deus ita temporali gloria sublimavit, quasi tentorium ad decorem expandit. Cum vero quosdam ex illis ad cognitionem secretorum suorum illuminans, etiam familiari alloquio suo dignos habuit, quasi tabernaculum ad inhabitandum exstruxit. Sed, quia postmodum in carne veniens populum illum, exigentibus peccatis ejus, et cognitione veritatis privavit, et deinde per Romanos in omnes mundi nationes dispersit; recte nunc dicitur: Dissipavit tentorium suum, demolitus est tabernaculum suum. Et notandum quod tentorium non demolitum, sed dissipatum dicit; et tabernaculum non dissipatum, sed demolitum asserit. Quod enim demolitur, sensim et latenter destruitur. Quid ergo hoc loco per demolitionem, nisi latens odium exprimitur? Tabernaculum ergo demolitum est, et tentorium dissipatum, quia nisi Scribas et Pharisaeos doctores populi in necem Salvatoris compulisset invidia, populum ipsum tam crudeliter non dissipasset captivitatis vindicta. Et videte qua similitudine tentorium dissipatum dicat: quasi hortum, inquit. Sicut hortus dissipatur, quando, collectis ex eo fructibus, sepis destruitur, et custodia removetur; sic ille populus, postquam fructum justitiae ferre desiit, statim custodia et tutela Dei ab eo recessit; secundum vaticinium Isaiae dicentis: Derelinquetur filia Sion sicut umbraculum in vinea, et sicut tugurium in cucumerario. Et ipse Dominus in Evangelio Judaeis loquitur, dicens: Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructum ejus (Matth. XXI). Hortus enim sterilis, et non faciens fructum, id est Synagoga Judaeorum, dissipatur; et hortus fructum faciens, id est Ecclesia gentium, munitur atque concluditur, sicut in Cantico canticorum dicitur: Hortus conclusus, soror mea, hortus conclusus, fons signatus (Cant. IV). Bene autem sororem vocat, quam hortum conclusum nominat, quia Ecclesia gentium per fidem de Synagoga nata est, de qua etiam Christus carnem sumpsit: sed tamen eamdem Synagogam, quia fructum justitiae non habebat, quasi hortum sterilem dissipavit. Mater ergo Christi, hoc est Synagoga, hortus est dissipatus. Soror Christi, id est Ecclesia, hortus conclusus. Sequitur: Oblivioni tradidit Dominus in Sion festivitatem, et sabbatum. Legales enim observantiae umbrae quaedam fuerunt futurorum; et ideo postquam ipsa Veritas venit, jam ultra Deus ad cultum suum priora non admittit. Quasi enim oblitum dicit, quia amplius illa sibi exhiberi non praecipit. Sequitur: In opprobrium et indignationem furoris sui regem et sacerdotem. Subauditur, tradidit. His duabus personis regebatur populus ille, legali scilicet et sacerdotali. Et convenientia sunt verba: Honor ad regem, devotio pertinet ad sacerdotem; nunc autem contra honorem opprobrium, contra devotionem indignatio ponitur. Et sacrificiis eorum Deus non placatur, sed irascitur. Sicut per Isaiam dicitur: Sanguinem hircorum, et vitulorum, et arietum nolui: incensum abominatio est mihi. Cum veniretis ante conspectum meum, quis quaesivit haec de manibus vestris? (Isa. I.) Et per Psalmistam: Non accipiam, inquit, de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos. Immola Deo sacrificium laudis, et redde altissimo vota tua (Psal. XLIX).