CAPUT 36

Si autem ea, quae supradicta sunt ad moralem sensum convertimus, per tentorium non incongrue accipere possumus bonam actionem, quae foris ad decorem panditur. Per tabernaculum vero conscientiam, in qua quisque familiari quadam et domestica conversatione secum commoratur. Nam quod tabernaculum conscientiam significet, Psalmista manifestat cum dicit: Vox exsultationis et salutis in tabernaculis justorum (Psal. CXVII). Justi namque quasi in tabernaculis vocem proferunt, quia de bonis actibus suis intus in conscientia soli Deo innotescere volunt. Quasi ergo tentorium dissipatur, quando boni operis nitor a statu rectitudinis vento adulationis conquassatus impellitur. Tabernaculum autem demolitur, quando munditia conscientiae illicita delectatione latenter corrumpitur. Et recte dicitur: Dissipavit quasi hortum tentorium suum. In hoc enim quisque sterilis esse incipit, quod de bono opere suo in oculis hominum gloriari quaerit, ut jam de reliquo ad bene operandum tutela Dei indignus sit, quia germinis sui fructum, id est operis sui mercedem apud Deum non custodit. Hoc etiam in tentorio notare possumus: quod sicut tentorium primum funibus extenditur, deinde ipsi funes palis affixis terrae retinentur, ita quoque bona operatio per intentionis perseverantiam tendi debet, ne laxetur: et ipsa intentio, ne a proposito suo lentescat, per spem aeternae remunerationis, quasi palis quibusdam soliditati terrae affixis, confirmari. Sequitur: Oblivioni tradidit Dominus in Sion festivitatem, et sabbatum. Quid per festivitatem, nisi gaudium internum; et quid per sabbatum, nisi quies mentis accipitur? Duo enim supradixerat scilicet, dissipavit tentorium suum, et demolitus est tabernaculum suum. Ad haec duo respondere videtur. Ac si diceret: Quia dissipavit tentorium suum, ideo oblivioni tradidit festivitatem. Quia vero demolitus est tabernaculum suum, ideo oblivioni tradidit sabbatum. Nam quanta sit interni gaudii dulcedo, non meminit quisquis in laudibus hominum et in rebus transitoriis gaudium quaerit; et nequaquam vera pace intus mens fruitur, cum per incentiva vitiorum et affectus carnalium desideriorum conturbatur. Sequitur: In opprobrium et in indignationem regem et sacerdotem. Anima nostra et rex debet esse et sacerdos. Rex, quia regere debet carnem suam. Sacerdos, quia Deo jugiter offerre debet devotionem suam. Sed rex in opprobrium traditur, quando anima carni suae subjecta turpibus desideriis famulatur. Sacerdos in indignationem traditur, quando ab illa quam erga Deum habere consueverat devotione obstinata mens ex peccati consuetudine obduratur. Deus ergo nos dissipat, nos demolitur: in oblivionem, in opprobrium, in indignationem tradere dicitur, quia afflicta mens hoc quasi a Deo fieri conqueritur, quod ab ipso, judicio suo permittente, non impeditur. Permittit enim ut nos dissipemur ut dissipati ejus obliviscamur, ut obliti ejus in opprobrium, et in indignationem veniamus.