CAPUT 37

Sequitur: Repulit Dominus altare suum. Supra de excaecatione Judaeorum locutus fuit; nunc quo ordine eadem facta sit subjungit, dicens: Repulit Dominus altare suum. Quod est enim altare Dei, nisi Christus? Quia cum per ipsum mediatorem humano generi Deus placatus redditur, quasi propitiationis nostrae sacrificium super ipsum Deo offertur. Hoc altare Deus Pater quasi repulit, quando Christum usque ad crucis patibulum in manibus persequentium Judaeorum in passione dereliquit. Sanctificationi quoque suae Deus Pater maledixit, quia ipse quem singulariter sanctificaverat, et ad sanctificandos nos miserat, prius maledictionis nostrae poenam expiandam imposuit, ac deinde nos a reatu maledictionis absolutos sanctificationis illius participes fecit. Sequitur: Tradidit in manus inimici muros turrium ejus. Muri turrium, qui in civitate eminentiores sunt, apostolos designant, qui tunc in sancta Ecclesia et dignitate eminentiores, et constantia fortiores fuerunt. Sed isti quoque in manus inimici traditi sunt, quia, cum Christum mori cernerent, quodammodo per infidelitatem corruerunt. Sequitur: Vocem dederunt in domo Domini sicut in die solemni. Domus Domini Ecclesia intelligitur. Vocem ergo exsultationis inimici in domo Domini dederunt, quando, ipso pastore mortuo, et dispersis ovibus, omnino se praevaluisse gloriati sunt. Vel per domum Domini ipsum Christum accipere possumus, sicut dicit Apostolus: Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi (II Cor. V). In domo itaque Domini vocem inimici dederunt, quando ipsi in cruce pendenti insultabant, dicentes: Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere. Si Filius Dei est, descendat nunc de cruce, et credimus ei (Matth. XXVII). Unde bene adjungitur, sicut in die solemni. Solemnitas enim generalis et communis est festivitas. Quasi ergo in die solemni vocem dant, qui impleto gaudio nihil jam desideriis suis superesse exsultant. Repulit Dominus altare suum. Altare Dei in nobis fides nostra est, supra quam sacrificium boni operis immolamus. Quod videlicet altare tunc repellitur, quando fides nostra bonis operibus nudata, a Deo reprobatur. De qua adhuc subditur: Maledixit sanctificationi suae. Sanctificatur quippe fides nostra, quando ei per incrementa virtutum merita augentur; sanctificationi maledicitur, quando amissis virtutibus, fides ipsa pravis actionibus violatur. Unde adhuc additur: Tradidit in manus inimici muros turrium ejus. Quid enim muri turrium, nisi eminentiores virtutes significant, quae et solidae sunt per fortitudinem, et erectae per circumspectionem? Muri ergo turrium in manus inimici traduntur, quando, subjecta sibi per consensum iniquitatis anima, etiam summis virtutibus adversarius dominatur. De quo recte subinfertur. Vocem dederunt in domo Domini. Tunc enim in domo Domini inimici vocem dant, quando maligni spiritus intra conscientiam admissi, non jam foris pulsantes renitenti peccatum suadent, sed intus praesidentes consentienti imperant. Unde pulchre per similitudinem subinfertur: Sicut in die solemni. Tunc quippe diabolus plene exsultat, quando nihil in nobis invenit quod ejus voluntati contradicat.