|
Cogitavit Dominus, etc. Deus quasi homo factum cogitare dicitur, ne quid
temere et absque deliberatione facere credatur. Deliberatio autem Dei
nihil aliud est quam patientia et justitia ejus. Patientia, qua
delinquentes, ut corrigantur, diu tolerat; justitia, qua perseverantibus
digna meritis recompensat. Unde subjungitur: Tetendit funiculum suum.
Quid est enim super delinquentes funiculum tendere, nisi prius modum et
quantitatem delicti diligenter examinare; ac deinde, secundum mensuram
culpae, mensuram moderari vindictae? Propter quod subditur: Et non
avertit manum suam a perditione. Ac si diceret: Neminem excepit a poena,
quia neminem invenit liberum a culpa. Quod legi etiam aliter potest.
Cogitavit Dominus, etc. Per cogitationem quippe Dei, occulta dispensatio
incarnationis ejus intelligi potest. Et quia in carne veniens, occulto
quodam consilio Judaeos repulit, ut gentes ad fidem colligeret, quasi
prius murum filiae Sion dissipavit, id est protectionem suam a populo
Judaeorum abstulit, ac sic deinde funiculum haereditatis suae super
populum gentium dilatavit. Quasi enim contractus erat funiculus ejus,
quando de populo Judaeorum tantum dicebatur: Jacob funiculus
haereditatis ejus (Deut. XXXII); sed tunc funiculus tenditur, quando, ut
dictum est, sors haereditatis super omnes gentes dilatatur. Quia vero
illuminationem gentium praecessit excaecatio Judaeorum, recte
subinfertur cum dicitur: Et non avertit manum suam a perditione. Quasi
enim funiculum tendens manum a perditione averteret, si gentes colligens
Judaeos non reprobaret. Hinc est quod Isaias propheta cum fidem gentium,
et futuram per spiritum cerneret excaecationem Judaeorum, ait:
Multiplicasti gentem, non magnificasti laetitiam (Isa. IX). Multiplicata
quippe gente, laetitia magnificata non est, quia priores patres, quamvis
quidem laetarentur de futura salute gentium, simul tamen doluerunt de
perditione Judaeorum. Unde, et hic quoque recte subjungitur: suxitque
autemurale, et murus dissipatus est. Quid namque in hoc loco antemurale,
nisi priores patres; et quid murus, nisi ipsum Mediatorem Dei et hominum
designat. Sicut per Isaiam dicitur: Urbs fortitudinis nostrae Sion,
Salvator ponetur in ea murus et antemurale (Isa. XXVI). Ipse enim
secundum formam assumptae humanitatis, quasi murus nobis factus est;
quia quos per fidem in se credentes recepit, et contra impugnationem
malignorum spirituum defendendo custodit. Sed quia sancti Patres etiam
ad custodiendam Ecclesiam Dei jugiter praedicatione et exemplo
spiritualibus excubiis invigilant, quasi antemurale in civitate Dei
foris stant dicatur ergo: Luxit antemurale, et murus pariter dissipatus
est; quia inde omnis priorum Patrum multitudo doluit quod perfidus
Judaeorum populus Salvatorem ad se missum non recipit. Quod autem
dicitur, murus dissipatus est, quantum ad eos dictum est a quibus est
ablatus. Dissipatus est Judaeis, ut aedificaretur gentibus, quia per hoc
fides ejus ad gentes transiit, quod Judaea illam in perfidia manens
reprobavit, sicut per Psalmistam dicitur: Lapidem, quem reprobaverunt
aedificantes, hic factus est in caput anguli (Psal. CXVII).
|
|