|
Per hoc namque quod a perfidis Judaeis reprobatus est gentium pariter,
et Judaeorum fidelium, quasi duorum parietum ex diverso in unum
concurrentium, caput factus est. Quod autem dixit, pariter sic accipi
potest: vel quod murus pariter, cum antemurali luxerit; vel quod murus
pariter cum antemurali dissipatus sit. Neutrum enim a sana intelligentia
discordat. Nam quod ipse etiam humani generis Redemptor cum caeteris
fidelibus illius populi perfidiam et dissipationem fleverit, Evangelium
manifeste declarat ubi dicitur. Cum appropinquaret Dominus Jerusalem,
videns civitatem flevit super eam et ait: Quia si cognovisses, et tu,
quia venient dies in te, et circumdabunt te, et coangustabunt te
undique, et ad terram prosternent te (Luc. XIX). Item quod societas
sanctorum cum ipso suo capite ab eis dissipata sit, aperte in Actibus
apostolorum ostenditur, ubi narratur quomodo gens Judaica Christi fidem
recipere noluit, et fideles illius a suis finibus ejecit. Cogitavit
Dominus, etc. Quid est quod Dominus ante factum cogitare dicitur, nisi
quod Deus peccatores prius per patientiam diu tolerat, ut districtius
postmodum per justitiam, culpam exquirat. Unde recte nunc dicitur:
Cogitavit Dominus dissipare murum filiae Sion. Quid namque per murum
filiae Sion, nisi virtutes animae accipimus: Et saepe omnipotens Deus
eos, quos jam per fidem et gratiam spiritualium donorum in visceribus
Ecclesiae suae in filios adoptaverat, propter prava opera postmodum
reprobans, ipsis etiam quas jam tribuerat virtutibus privat. Sed quia
nobis peccantibus nunquam tam graviter irasci solet, nisi nostris prius
iniquitatibus diu provocatus fuerit, recte nunc dicitur: Cogitavit
Dominus dissipare murum filiae Sion. Ac si diceretur: Deliberat prius
quam feriat, nec cito profert sententiam, quousque subtili
consideratione examinet culpam. Quod etiam evidentius explanatur, cum
dicitur. Tetendit funiculum suum. Quid est enim funiculum tendere, nisi
subtiliter mensuram peccati examinare? Vel funiculum tendere est diu in
peccato perseverantes tolerare, non quod ipse patiendo iniquitatem
augeat, sed quod justo judicio suo, vel non corrigendo vel non puniendo
in nobis prolongari permittat; quae iniquitas funiculus Dei dicitur,
quia in nobis invenit unde ligamur. Propter quod necesse est ut semper
solliciti simus, ne nos per accepta dona virtutum, aut superbia elevet,
aut negligentia dissolvat, quia fortassis, dum nos male securi acceptam
gratiam custodire negligimus, quam horrendum sit quid de nobis
invisibilis judex cogitet ignoramus: qui quamvis peccantes nos
dissimulans quidem, non ignorans diu patiatur, scire tamen debemus quod
ubi longa deliberatio praecedit, gravis animadversio sequitur,
quemadmodum cernimus quod quanto quis attentius ictum vibrat, tanto
periculosius jaculatur. Unde subjungitur: Non avertit manum suam a
perditione. Ac si aperte diceretur: Quanto magis prius patiendo
sustinuit, tanto minus nunc feriendo parcit, quia profecto justum valde
est, ut si nos manus nostras, dum possumus, ab illicito opere non
retrahimus, Dei quoque manus in ulciscendo a perditione non avertatur.
Sequitur: Luxitque antemurale, et murus pariter dissipatus est. Si per
murum, ut dictum est, virtutes animae significantur, recte per
antemurale opera virtutum accipimus. Quid est ergo quod Deo in nos
vindicante antemurale luget et murus dissipatur, nisi quod, ejus gratia
recedente, et virtus tollitur, et opera virtutis infatuantur. Tunc enim
opera nostra bona lugent, quando amissa virtute, et si ad tempus manent,
meritum tamen non habent. Sunt qui per murum opera, per antemurale fidem
accipere volunt, et bene fides destructis operibus bonis lugere dicitur,
quia absque bono opere apud Deum fides non approbatur.
|
|