|
Secundum allegoriae sensum Jeremias in Ecclesia quoslibet spiritales
viros designat: qui cum videant multitudinem hominum ad fidem
confluxisse, et nomen Christi per totum pene mundum dilatatum esse,
nullos autem vel admodum paucos inveniant, qui in veritate Christum
sequantur et sincere fidem ejus teneant, omnibus quae sua sunt
quaerentibus, dolentes et gementes dicunt: Quomodo sedet sola civitas
plena populo? Ut quid tantum in Ecclesia populum cernimus, et tamen
solam esse Ecclesiam videmus? quia vix aliquem, qui vere cum Ecclesia
sit, invenire possumus. Simile quiddam in Evangelio reperi, constituto
in turba Domino undique circumvallante, et premente se populo: Venit
mulier fluens sanguine; et accedens retro tetigit fimbriam vestimenti
ejus: et ille confestim: Quis, inquit, tetigit me? (Marc. V.) Tetigit me
aliquis? Quia, qui muliere fimbriam contingente, quasi novum aliquid
passus interrogat, quis me tetigit, profecto declarat quod prius
(quamvis cunctis pungentibus et prementibus) tactus non fuerit. Sicut
ergo Christus turba premente intactus permanet, ita Ecclesia corpus
Christi inter multos sola sedet; quia fides catholica professores multos
habet, imitatores paucos, sicut et tunc, qui Domino prope erant per
praesentiam corporalem, non eum contingere poterant; quia longe erant
per fidem et dilelectionem. Plangit ergo spiritualis Jeremias, et dicit:
Quomodo sedet sola civitas plena populo? Quia ubicunque servi Dei sunt
sine dolore et gemitu, haec videre non possunt. Facta est quasi vidua
domina gentium; princeps provinciarum facta est sub tributo. Per gentes
recte accipimus carnales quosque intra Ecclesiam positos; per provincias
vero quoscunque extra Ecclesiam constitutos, sicut sunt pagani, Judaei
et haeretici. Tunc ergo sancta Ecclesia domina est gentium, quando
carnales quosque intus positos per disciplinae rigorem ad serviendum
subjicit: Princeps provinciarum est, quando extra positos infideles per
potentiam, ne nocere possint, repellit. Sed si forte quando peccatis
exigentibus a Deo derelinquitur, quatenus nec eos qui intus turbant,
cohibere valeat, nec ab iis qui se foris impugnant, defendere: tunc
domina gentium quasi vidua relinquitur, et princeps provinciarum
efficitur tributaria. Quando enim fideles, vel ab haereticis deceptos,
vel a potestatibus hujus mundi premio, sive terrore fractos ad
infidelitatem trahi conspicit, quid aliud quam alienigenis tributum
solvit?
|
|