|
Defixae sunt in terra portae ejus; perdidit et contrivit vectes ejus. In
portis sublimitas regni; in vectibus fortitudo notatur. Portae ergo in
terra defixae sunt, sublimitas humiliata et dejecta. Vectes perditi et
contriti, fortitudo amissa atque comminuta. Quod qualiter factum sit,
adjungit dicens: Reges ejus et principes ejus in gentibus subauditur,
perdidit Dominus, hoc est dispersit et contrivit, id est in nihilum
redegit. Quo merito etiam hoc evenerit subinfert: Non est lex, videlicet
apud eos, quia legem Domini non custodiunt: et prophetae ejus non
invenerunt visionem a Domino. Cum amaritudine pronuntiandum est,
prophetae ejus. Ac si diceret: Illos magis dilexit, qui suo spiritu
falsa prophetabant, quam illos qui a Domino visionem invenerunt. Defixae
sunt in terra portae ejus, etc. Quid per portas, et vectes civitatis,
nisi praelatos populi accipere debemus? Idem namque et portae sunt per
verbum, et vectes per consilium, et viae per exemplum. Per verbum
disertum, portae aereae; per consilium firmum, vectes ferrei; per
exemplum bonum, viae planae. Portae enim sunt, quando extra positos per
verbum praedicationis ad fidem introducunt. Vectes sunt, quando intus
per fidem constitutos per consilium salutis confirmant et dirigunt. Viae
sunt, quando jam incipientibus, recte incedendi per bonam operationem
exemplum fiunt. Recte ergo per portas Jerusalem Scribas et Pharisaeos
doctores Judaeorum intelligere possumus. De quibus hic dicitur: Defixae
sunt in terra portae ejus. Portae, si quidem erectae et solidos vectes
habentes pro tempore claudi et aperiri possunt, claudi videlicet
inimicis et amicis aperiri. Portae autem solutae a vectibus suis, et
ablatae, aditum non muniunt, neque intrare volentibus obsistunt. Portae
vero, quae contritis vectibus in terra delixae sunt, munimentum quidem
non praebent, sed tamen intrare volentibus impediunt. Quid ergo sunt
portae erectae, nisi doctores coelestia praedicantes, quae bene in
vectibus pendent, quia de consilio cordis firmatur verbum
praedicationis? Et quae sunt portae destructae, et ablatae, nisi
praedicatores negligentes et tepidi, quos Dominus per prophetam
increpat, dicens: Canes muti non valentes latrare? (Isa. LVI.) Et alibi:
Non ascendisti in die Domini ex adverso, ut poneretis vos murum pro domo
Domini (Ezech. XIII). De quibus etiam superius dixerat: Portae ejus
destructae. Hic autem amplius aliquid insinuare volens, ait: Defixae
sunt in terra portae ejus. Talibus namque in Evangelio Dominus dicit:
Vae vobis, Scribae et Pharisaei, quia tulistis clavem scientiae. Ipsi
non introistis, et alios intrare volentes prohibuistis (Luc. XI).
Dicatur ergo: Defixae sunt in terra portae ejus. Per terram enim vel
amor terrenarum rerum, vel humanitas Christi, vel carnales observantiae
legis intelligi possunt. Bene ergo portae in terra defixae dicuntur,
quia Scribae et Pharisaei doctores populi, propter hoc quod mentem in
terrenis desideriis fixerant non solum Christum recipere noluerunt, imo
etiam, ne terram illam amitterent, Christum occiderunt. Vel in terra
defixi sunt, quia solam in Christo carnem attendentes, in laqueum
perfidiae inciderunt. Vel in terra defixi sunt, quia translata
spirituali intelligentia legis ad gentes, ipsi in carnalibus
observantiis remanserunt. Unde bene subditur: Perdidit et contrivit
vectes ejus. Quid enim vectes nisi occulta et fortia consilia Scribarum
et Pharisaeorum designant, quibus consiliati sunt Christum occidere, ne
terram perderent? Sed vectes perdidit et contrivit, quia consilium eorum
ad nihilum redegit. Consilium perditum est, quia Christum occidendo
exstinguere non potuerunt. Consilium contritum est, quia ob hoc terram
perdiderunt, quod Christum occiderunt. Propter quod subditur: Reges
ejus, et principes ejus in gentibus, subauditur constituit Deus, ut
scilicet gentiles regnent et principentur super eos. Sic igitur perditi
sunt et contriti vectes, ut non solum regibus gentium tributum
solverent, sed etiam praefecti et praesides regum inter eos habitarent,
et eos opprimerent, tandemque rebelles a terra ejicerent et per totum
mundum dissiparent. De quibus adhuc subditur: Non est lex, scilicet apud
eos, quia, etsi libros legis habeant, quia tamen in Christum non
credunt, legem non observant. Sed quia ipsi Christum suum adhuc sibi
venturum promittunt, contra hoc recte respondetur, cum dicitur:
|
|