|
Prophetae ejus non invenerunt visionem a Domino. Ac si diceret: Quod de
adventu Christi falso sibi blandientes praedicant hoc a semetipsis, non
a Domino revelante invenerunt. Defixae sunt in terra portae ejus. Quid
per portas animae, nisi sensus corporis accipimus? Quas videlicet portas
tunc in terra defigimus, quando ipsos sensus nostros ad terrena
desideria inclinamus. Sed quia nunquam foris sensus turpibus desideriis
succumbit, nisi prius interius mentis custodia per negligentiam fracta
et dissipata fuerit, recte subinfertur, cum dicitur: Perdidit, et
contrivit vectes ejus, vectes etenim perdit, quando, sublato timore
bono, mentem vagam et dissolutam relinquit. Vectes conterit, quando
ingredientibus vitiis constantiam mentis frangi et emolliri permittit.
De quo sequitur: Reges ejus, et principes ejus in gentibus. Per gentes
enim vitia signantur. Reges ergo et principes animae in gentibus sunt,
quando ipsa vitia ei per consensum dominari incipiunt. Vel per reges, et
principes ipsas animae virtutes, per quas prius regebatur, accipere
possumus. Reges quia intus voluntatibus praesident; principes quia foris
animum ad bene agendum movent. Et referendum est ad hoc quod
praemiserat, perdidit et contrivit vectes ejus, videlicet reges et
principes, id est virtutes perdidit et contrivit in gentibus, id est per
vitia frangi et opprimi permisit. Hinc est enim quod adjungit, dicens:
Non est lex. Animus enim legem intrinsecus habere debet, timorem
videlicet et amorem Dei, et ad hujus legis judicium sensus suos foris
regere. Timorem videlicet, ne cum concupiscentia carnis per lasciviam
dissolvat; amorem vero, ne in bono opere desidia torpentem reddat. Quod
si forte portas suas, id est sensus suos animus in terrenis
oblectamentis defigit, ipse sibi judicio est, quod contritis vectibus,
id est amissis virtutibus, etiam legem vitae intrinsecus, scilicet
timorem Dei et amorem perdidit. Cui bene adhuc exprobrando dicitur:
Prophetae ejus non invenerunt visionem a Domino. Postquam enim animus,
amisso moderamine mentis, judicium sensuum sequi incipit, jam solummodo
ea refugit quae affectus sensuum mala esse renuntiat, et ea sequitur
quae carnis affectus probat. Unde necesse est eum saepe decipi: qui cum
praesentes solummodo delectationes considerat, futuras amaritudines non
evitat. Hinc est, quod tam saepe Moyses ad tabernaculum recurrit, ut
Dominum consulat; quia nihil homo temere foris, vel appetere, vel
declinare debet, nisi prius intus quid Dei voluntati placitum sit,
judicio mentis discernat. Perversae aut animae, quae affectum carnis non
judicium mentis ubique sequitur: recte hic per exprobrationem dicitur:
Prophetae ejus non invenerunt visionem a Domino. Quia ille profecto se
in foveam perditionis praecipitat, qui semper considerat, quid carni
suae dulce sit, et quid Deo placeat, non attendit.
|
|