CAPUT 42

Sederunt in terra, conticuerunt senes, etc. Hucusque quasi destructionem aedificiorum descripsit: deinceps miseriam et dolorem hominum plangit. Sederunt in terra, conticuerunt senes. Sessio dejectionem, silentium stuporem designat. Et congrue senes, in quibus consilii auctoritas esse debuit, siluisse dicuntur; quia tanta calamitas fuit cui nullo consilio subveniri potuit. Sequitur:

Consperserunt cinere capita sua virgines. Ultro speciem decoris sui foedant, ut ipso squalore foris interni doloris vehementiam ostendant. Pulchre autem in tribulatione senes conticescunt, virgines autem cinere capita sua spargunt; quia malum cum vehementer ingruit, maturos sensus in stuporem, et lascivos ad impatientiam vertit: de quibus adhuc subditur:

Accincti sunt ciliciis. Hoc ad senes.

Abjecerunt in terram capita sua. ALLEG. Hoc ad virgines. Mortem accelerare volunt, qui ingruentibus malis spontaneas etiam afflictiones adjiciunt. Sederunt in terra, conticuerunt senes, etc. Prophetae mens universa mala praesentis vitae considerans, compunctionis oculum ab exordio ducens, ab ipso primi hominis lapsu, usque ad excaecationem Judaici populi, ac deinde descendens per mala praesentis Ecclesiae, usque ad finem temporis planctum extendit. In superioribus enim aedificia diruta, moenia destructa, quasi a minori incipiens descripsit: hinc jam quasi ad majora progrediens, hominum miseriam et dolorem, plangit haec igitur, quae sequuntur, non incongrue ad praesentem Ecclesiam referri possunt. Sederunt in terra, conticuerunt senes filiae Sion. Quid per filiam Sion, nisi praesens Ecclesia accipitur: quae de Synagoga per fidem nata est? Senes ergo filiae Sion praelati Ecclesiae dicuntur, quorum senectus non in numero annorum quaeritur, sed in provectu sapientiae et morum maturitate. Et bene senes, quia non ut parvuli sub lege, quasi sub paedagogo constituti. Populus enim antiquus quasi parvulus erat; quia per virgam legis, et per terrenas promissiones nutriebatur, quousque ad sensum maturum conscenderet, ut Deo non pro terrenis, sed pro coelestibus deserviret. Isti ergo senes filiae Sion in terra sedere non debent, id est terrena et transitoria quaerere; sed conversatione et desiderio in coelis esse, ut quod verbo praedicant, moribus ostendant. Sed quia plerosque propheta in sancta Ecclesia futuros praevidit, qui praelationis locum obtinentes perversis moribus dignitatem officii sui macularent, in vocem doloris erumpent, sic ait: Sederunt in terra senes filiae Sion. Quid est enim in terra sedere, nisi terrenis delectationibus incumbendo a bono opere cessare? Sed quia ii, qui a bono cessando perversa agunt, ne suae pravitatis testes fiant, verbum veritatis loqui erubescunt, recte secutus adjunxit: Conticuerunt, quia profecto, ubi conscientiam remordet reatus sceleris, a praedicatione linguam ligat timor confusionis.