CAPUT 43

Sequitur: Consperserunt cinere capita sua virgines Jerusalem. Quid per virgines Jerusalem nisi boni subjecti in Ecclesia, qui fidei integritatem sinceritate morum conservantes ad visionem supernae pacis festinant? Et quid per caput, nisi actio spiritualis? Quid per cinerem, qui ab igne relinquitur, nisi terrenae cogitationes signantur? Quasi enim ab igne cinis nascitur, quando cogitationum inanium reliquiae a concupiscentia carnali generantur. Bene ergo, postquam senes in terra sedent et tacent, virgines capita sua cinere conspergunt; quia simplices quique in Ecclesia cum praelatos suos, postposito studio praedicationis, terrenis delectationibus vident incumbere, etiam in bonis quae agunt, carnaliter delectari incipiunt. Recte autem senes filiae Sion, et virgines Hierusalem nominavit, quia praelati in sancta Ecclesia per providentiam circumspectionis sublimes debent esse. Subjecti autem in bonis quae humiliter peragunt, semper per intentionem mentis ad visionem aeternae pacis respicere; quatenus, et illi in alto per virtutem constituti, ea quae subjecta sunt custodiant; et isti per humilitatem in imo positi, intentione semper ad superiora contendant. Hoc ergo propheta plangit, quod sedent ii, qui erecti esse debuerant, et qui coelestia contemplari consueverant, cinerem sibi supermittunt ne visum ad sublimia levare queant. Et nota, quod perfecti etiam in pedibus pulverem habere dicuntur; qui autem pulvere capita sua aspergunt, jam inter plangendos numerantur, quia in terrenis quidem actionibus boni per infirmitatem aliquando leves maculas contrahunt; mali vero in iis etiam, quae fortiter agere videntur, per intentionem laudis sordescunt. Sequitur: