|
Accincti sunt ciliciis. Quid per cilicium, nisi cura terrenarum rerum
signatur, quae conscientiam assiduis occupationum aculeis pungit? Prius
ergo senes in terra sedentes describuntur et postea ciliciis accincti,
quia ubi mens in amore carnalium delectationum primum resoluta fuerit,
mox deinde cura sequitur, quae illam pro adimplendis desideriis suis
sollicitando compungit. Virgines quoque prius capita sua cinere
aspergere, ac postea ipsa capita sua in terram abjicere, dicuntur, quia
hic perditionis ordo est, ut primum quisque bona, quae agit, per
intentionem laudis humanae offuscet, ac deinde etiam ipsa bona opera in
pravas actiones commutet. MORALIS. Sederunt in terra, conticuerunt senes
filiae Sion. Per diversas aetates, et sexus, atque officia personarum,
interni motus animae distinguuntur. Nam quod foris officia personarum
discernant, hoc intrinsecus affectionum motus discrete peragunt. Quid
ergo per senes filiae Sion, nisi consilia fidelis animae accipere
debemus? Sed sciendum est, quod alia sunt electorum consilia, et alia
reproborum. Consilia namque electorum sunt praesentem vitam et ejus
delectationes despicere, in adversis patientiam conservare, per
praesentes tribulationes ad futuram gloriam per tingere. Consilia
reproborum sunt, adversa fugere, praesentem vitam amare, carnalibus
desideriis moram gerere; vitam futuram aut despicere, aut desperare. De
consilio impiorum per Psalmistam dicitur: Beatus vir, qui non abiit in
consilio impiorum (Psal. I); et de justorum consilio in eodem postea
consequenter adjungitur: Ideo non resurgunt impii in judicio, neque
peccatores in consilio justorum. Si ergo ii qui ad consilium justorum
convertuntur surgunt, merito sedere perhibentur qui in consilio impiorum
dilapsi sunt, quia et illa sursum, et ista deorsum tendunt, illa coelum,
et ista terram appetunt. Senes ergo filiae Sion in terra sedent, quando
affectus animae aeternae promissionis oblitae terrenis et transitoriis
delectationibus inhaerent. De quibus recte dicitur, conticuerunt.
Internum enim desiderium quasi clamor quidam est in auribus Dei. Et ideo
prava mens quanto magis foris transitoria appetit, tanto amplius intus a
desiderio aeternorum conticescit. Sequitur: Consperserunt cinere capita
sua virgines Jerusalem. Per virgines Jerusalem mundas animae
cogitationes intelligere debemus. Quid est ergo quod postquam senes in
terra sedent, virgines cinere capita sua spargere dicuntur, nisi quod
quando affectus animae depravati sunt, statim caligo cogitationum
generatur? Unde adhuc subjungitur: Accincti sunt ciliciis. Post
sessionem enim et aspersionem cineris cilicium sequitur, quia pravam
delectationem et confusionem mentis aspera peccatrici conscientiae de
reatu sui sceleris compunctio generatur. Postremo autem in fine cumulus
infelicitatis apponitur, cum subinfertur: Abjecerunt in terram capita
sua virgines Juda. Post accinctionem enim cilicii capita in terram
abjicere, est post angustiam et trepidationem malae conscientiae etiam
de venia desperare. Propter quod etiam recte virgines Juda dicuntur. Ad
augmentum namque doloris postrema in eis confessio nominatur, quia et
illa novissima post omnes alias virtutes amissas a desperatis
excluditur.
|
|