|
Defecerunt prae lacrymis oculi mei, etc. LITTERAL. Propheta in persona
Ecclesiae membra sua plangentis, enumeratis malis perditorum,
compassionem bonorum adjungit; prius enim mali planguntur a bonis quam a
semetipsis; et dum male sani in sui adhuc perditione exsultant, quantum
fiendi sint aliena suspiria indicant. Dicit ergo:
Defecerunt prae lacrymis oculi mei, conturbata sunt viscera mea: effusum
est in terram jecur meum. Oculi in sancta Ecclesia sunt provisores,
viscera, misericordes, jecur studiosi et in bono opere ferventes. Ut
enim ferunt physici, in jecore calor decoctionis est. Sicut ergo jecut,
vel hepar, suo calore crudum cibum in ipso stomacho decoquit, et exinde
succum nutritivum in omnes corporis partes transmittit, sic nimirum ii
qui alios per fervorem suae devotionis a torpore ad bene operandum
excitant, quasi ex sua decoctione alimentum corpori Christi
subministrant. Quid est ergo, quod peccato vastante populum fidelem,
oculi Ecclesiae deficiunt, et viscera turbantur, jecur in terram
effunditur, nisi quod ii qui vere charitatem Christi habent semper
alienis miseriis compatiuntur? Sicut Apostolus dicit: Quis infirmatur,
et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? (I Cor. XL).
Nullum enim certius indicium est verae charitatis, quam affectus
fraternae compassionis. Bene autem dixit oculos deficere prae lacrymis,
quia saepe tam vehementi plaga vitam subditorum culpa exulcerat, ut
omnis ratio et diligentia praelatorum succumbat, et jam in tantis malis
aliud consilium non sit, nisi ad lacrymas solum confugere et divinam
clementiam implorare. Hoc pulchre Psalmista significat, dicens: Turbati
sunt, et moti sunt sicut ebrius; et omnis sapientia eorum devorata est.
Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur: et de necessitatibus eorum
liberavit eos (Psal. CVI). Bene ergo oculi prae lacrymis deficiunt, quia
saepe cum malum vehementer ingruit, discretionis oculum moeror caligare
facit. Viscera turbantur, quia intrinsecus affectus pietatis concutitur.
Jecur in terram offunditur, quia saepe in electis prae moerore alieni
periculi alacritas mentis obligatur, ut tanto amplius etiam in
semetipsis ad bona agenda reddantur tepidi, quanto magis sunt in
compassione fraternae tribulationis afflicti. Per oculos igitur, et
viscera, et jecur, significantur ii qui plangunt, non qui planguntur.
Unde et mox per sequentia verba de iis qui planguntur sententiam
adnectens, causam doloris exponit, dicens:
Super contritione filiae populi mei. Quid enim per muliebrem sexum, nisi
plebs infirma significatur? quam tamen, cum filiam nominat, fidei
professionem habere demonstrat; per contritionem autem irreparabilis
calamitas ostenditur, sicut quod contritum est amplius non reparatur.
|
|