CAPUT 46

Sequitur: Cum deficeret parvulus, et lactens in plateis oppidi. Determinat contritionem per parvulum, populum rudem, et fide simplicem. Per lactentem, pravos doctores. Per plateas oppidi, voluptates hujus saeculi accipere debemus. Parvulus ergo et lactens in plateis oppidi deficiunt, quando carnales quique, et stulti cum perversis doctoribus per latam viam voluptatum ad perditionem vadunt; et nota quod ait, deficeret. Magis enim sunt plangendi, qui a bono deficiunt, quam qui nunquam boni fuerunt.

Defecerunt, etc. ALLEG.: Proprium est electorum aliena mala tanquam sua plangere. Sicut enim bonis congaudendo in eorum meritis participes fiunt, ita quoque malis per compassionem condolendo, de illorum perditione sibi lucrum faciunt. Discat ergo peccator quomodo mala propria flere debeat, cum justus pro alienis delictis tanta contritione se affligat. Defecerunt, inquit, prae lacrymis oculi mei. Quantum putatis compunctus erat iste, qui sic ploravit? Non enim semel tantum se lacrymas fudisse ostendit, qui oculos suos prae lacrymis defecisse dicit. Sed quia multi lacrymas fundunt et non compunguntur corde, secutus adjunxit: Conturbata sunt viscera mea, id est usque ad cordis intima sagitta doloris penetravit, dolor sensum tetigit, et contremuit affectus pietatis. Sequitur: Effusum est in terra jecur meum. Quid per effusionem, jecoris, nisi afflictio carnis signatur? Nam quia in jecore decoctio stomachi calorem accipit, qui in afflictione sui corporis curam postponunt, quid aliud quam jecur in terra effundunt. Ne igitur inanes lacrymae, ne ficta suspiria, ne simulati gemitus credantur, ecce carnis afflictio manifesta sequitur. Sed fortassis pro parentibus aut cognatis dolet iste. Audite quid dicit. Super contritione, inquit, filiae populi mei: non patris, non matris, non fratris, non sororis, non cognati, non affinis, sed populi mei, inquit, ne affectus carnis et non charitatis stimulus doloris putaretur. Sed credo famosos et divites in populo iste planctu suo honorat? Attendite quid dicat. Cum deficeret, inquit, parvulus, et lactens. In primis animadvertite discretionem. Plangit quod deficiunt, nec plangit quod divites non sunt. Quis parvulus, inquit, et lactens. Videte quod infirmitati compatitur, non fortitudinem aut pompam veneratur. Sed adhuc fortassis in infirmitate sexus et aetatis honorat nobilitatem generis: In plateis, inquit, oppidi. Non in aula, non in urbe, non in civitate, non saltem in domo, sed in plateis oppidi, quia quanto major est contritorum abjectio, tanto gravior est, ideoque pretiosior dolentis compassio.