|
Defecerunt, etc. MORALIS. Quid per oculos, nisi claritas
contemplationis; et quid per viscera, nisi sensus internae dulcedinis;
et quid per jecur, nisi fervor divini amoris accipitur? Quid est ergo,
quod propheta in contritionem filiae populi sui oculos suos defecisse,
et viscera conturbata, jecurque effusum in terram commemorat, nisi quod
spiritualis quisque quanto magis animum suum in tribulatione proximorum
ad compassionem foras effundit, tanto amplius interna illa gaudia, quae
quietus gustare consueverat, ex ipsa moeroris sui perturbatione
subtracta deplorat? Sequitur: Super contritione, etc. Per filiam populi,
carnalis anima; per parvulum, sensus carnis, per lactentem, virtus
mentis accipitur. Sensus enim carnis, quantum in se est, puerilia
quaedam et levia semper appetit, nisi quantum mentis constantia eum per
disciplinam restringit. Quasi parvulus igitur lacte pascitur, quia per
virtutem animi ad maturitatem constantiae velut ad robur virile paulatim
enutritur. Sequitur: In plateis oppidi. Per oppidum non incongrue
corpus, quod anima inhabitat, et per plateas oppidi fluxa desideria
carnis intelligere possumus. Quare ergo in contritione filiae populi
parvulus, et lactens in plateis oppidi deficere dicuntur, nisi quod in
anima carnali prius per illecebrosa desideria foris sensus corrumpitur,
ac deinde virtus quoque ac constantia animi emollitur?
|
|