|
Matribus suis dixerunt, etc. LITTERAL. In matribus tenerior affectus
dilectionis notatur, quae filiorum affectus, si possunt, non solum
audiunt, sed praeveniunt. Cur igitur filios rogantes exspectant, nisi
quia non habent, quod egentibus offerant? Et ne maternam pietatem
naturali vitio induruisse existimes, audi quales se olim filiis
exhibuerint. Non petunt hordeum et aquam, scilicet alimenta servilia,
quia nihil ejusmodi dare solebant; sed:
Ubi est, inquiunt, triticum et vinum. Hoc petunt, quod soliti fuerunt
accipere. Non tamen petunt, sed admirantes interrogant, quia nec petere
solebant, sed habere. Sed fortassis dices, lascivi erant filii isti et
delicati, superflua quaerebant, quibus etiam materna pietas contradicere
deberet; audi quid sequatur.
Cum deficerent, inquit, quasi vulnerati in plateis civitatis. Duplex
malum, egestas et ignominia. Tolerabilius saltem fuisset in domo
deficere, et in occulto fame consumi quam in plateis, cum tabe famis
confusionem ignominiae sustinere.
|
|