CAPUT 49

Sequitur: Cum exhalarent animas suas in sinu matrum suarum. Omnia cooperantur ad malum. In plateis deficiunt. In sinu matrum animas exhalant, ut et manifesta tabes confusionem et mors praesens dolorem multiplicent.

Matribus suis, etc. ALLEG. Praelati sanctae Ecclesiae, senes prudentia, atque consilio, et matres pietate esse debent. Sed quia pravi quilibet et negligentes cum locum praelationis obtinent, curam subjectorum postponunt, et suae potius avaritiae aut luxui suo student; recte nunc per prophetam dicitur: Matribus suis dixerunt: ubi est triticum et vinum. Magnus dolor, quia quod petentibus subtrahunt, hoc etiam non petentibus offerre debuerunt. Sciendum autem quod tribus modis vita subditorum praelatis loquitur, per miseriam, per desiderium, per obedientiam. Petunt enim quando indigent, petunt quando desiderant, petunt quando audire parati sunt. Per miseriam petunt, quia visa afflictorum indigentia, dum pias mentes ad subveniendum provocat, etiamsi lingua silet, vita clamat. Per desiderium quoque petunt, quia quodammodo petere est velle habere. Item per obedientiam petunt, quia, dum paratos se ad recipiendum offerunt, quasi velle et desiderare se dicunt. Negligentibus igitur praelatis subjectorum et si non lingua, vita tamen semper loquitur, quia et malorum periculo et bonorum desiderio atque obedientia ad praedicationis studium, et bonae conversationis exemplum impendendum commoventur. Et attendite quod in tempore necessitatis filii non patres, sed matres vocant. Ac si dicant: Si debitum obliti estis, pietatem saltem oblivisci non debetis. Erubescant canes muti et non valentes latrare (Isai. LVI). Erubescant, qui de pastoribus lupi facti sunt. Erubescant, qui non sicut pastores, sed sicut mercenarii gregem Domini pascunt. Qui ad laniandum sunt fortes, et ad protegendum imbecilles. Ad accipiendum prompti, ad tribuendum pigri. Ad circumveniendum diserti, ad bene dicendum indocti: qui aut plus debito exigunt; minus, vel nihil, debito impendunt; qui judicia veritatis in causas forenses mutaverunt. Vae eis quare non attendunt quid debeant; et si petitionem praevenire noluerint, saltem petentes audiant, quia et in ipsa fortassis petitione discere etiam poterunt quid debeant. Ubi est, inquiunt illi, triticum et vinum? Non petunt hordeum et aquam, sed triticum et vinum. Videamus ergo quod sit istud triticum, et vinum; et quare hordeum et aquam non petant filii, quamvis in necessitate famis sint constituti. In Evangelio legimus quod quinque millia hominum quinque panibus hordeaceis pasta sunt (Joan. VI). Postea vero quatuor millia satiantur (Matth. XV), et tamen nihil ibi dicitur de panibus hordeaceis. Item legimus in Evangelio quod sex hydriae lapideae prius aqua impletae sunt, postea vero aquae ipsae in vinum commutatae (Joan. II). De tritico quoque in Evangelio Dominus ipse mentionem facit, dicens: Nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit, ipsum solum manet. Si autem mortuum fuerit, multum fructum affert (Joan. XII). Quid igitur per triticum, nisi Christus; quid per hordeum, nisi lex; quid per aquam, nisi carnalis sensus; quid per vinum, nisi intelligentia spiritualis accipitur? Servis igitur qui sensu carnali legem tenuerunt, hordeum et aqua sufficere poterant; filii autem, qui jam per gratiam in Christo adoptati sunt, et Christum spiritualiter edere sciunt, non nisi triticum et vinum desiderant. Haec omnia, inquit Apostolus, videlicet legales observantias, arbitror, ut stercora, ut Christum lucrifaciam (Philip. III). Vide quomodo isti hordeum legis abjicit; et non nisi triticum, id est Christum, edere quaerit. Et bene per hordeum, quod asperum est ad edendum, lex, et per triticum, quod suave est et dulce, Christus accipitur, quia lex venit peccata punire, et Christus solvere.