|
Secundum intellectum moralem civitas significat animam quae sola sedet,
quando a Deo derelinquitur; plena autem populo virtutum, quando a Deo
inhabitatur. Si autem civitatem invenimus, cujus desolatio plangitur,
ubi Jeremias invenitur? Unusquisque nostrum debet esse Jeremias, et
plangere desolationem sui quemadmodum ille plangebat desolationem
Jerusalem. Et certe si ille sic plangebat ruinam lapidum; nos multo
magis plangere debemus desolationem animarum nostrarum, et dicere
unusquisque: Quomodo sedet sola civitas plena populo? Quomodo anima mea
desolata est? Quomodo bonum illum habitatorem perdidit, quo praesente
olim plena populo virtutum fuit? Facta est quasi vidua domina gentium.
Gentes sunt desideria carnis, quae nobis secundum corruptionem primae
nativitatis ingenita sunt, et legi mentis contradicunt: quibus tunc bene
anima dominatur, quando Deo perfecte subjicitur. Princeps provinciarum
facta est sub tributo. Per provincias accipere possumus sensus
corporeos, quia, sicut in una provincia multi sunt homines, ita quisque
sensuum diversos habet motus, et diversas operationes, per quas foris in
visibilibus diffunditur; et dum singulorum sensuum appetitus ad nutum
rationis moventur, quasi quibusdam provinciis anima principatur. Si ergo
anima suo inferiori, hoc est sensualitati principari desiderat, necesse
est ut suo superiori, hoc est Deo, se subjiciat, quia nequaquam subtus
se a suo inferiori turbari poterit, dum supra se rectorem Deum habebit.
Si vero oblita timoris Domini secuta sit concupiscentias suas, aufert
Deus gratiam suam ab ea, et tunc ex necessitate desideriis enerviter
succumbit, quae prius cum Deo subjecta esset et ab ipso regeretur suorum
sensuum appetitus ad imperium rationis potenter strinxit.
|
|