CAPUT 50

Quare ergo Christus triticum dicatur, jam per Dei gratiam et legendo discimus, et edendo sentimus. Quatuor autem modis Christum comedimus. Christum enim edimus, quando corporaliter sacramentum corporis et sanguinis ejus sumendo, spiritualiter animas nostras saginamus. Christum edimus, quando Christum credendo diligimus. Christum edimus, quando Christum imitamur. Christum edimus, quando verbum Dei audiendo in novae vitae conversationem transimus. Quid est ergo quaerere triticum, nisi quaerere Christum, quaerere verbum Dei, doctrinam veritatis, et conversationem novi hominis? Triticum igitur quaerimus, quando verbum vitae audire, et Christum imitari desideramus. Sed si triticum edimus, vinum, et non aquam hibere debemus, id est verbum Dei audiendo sumere, et per spiritualem intelligentiam illud in nobis irrigare. Hoc est enim quod in lege nobis praecipitur ne carnes agni paschalis aqua coquamus (Exod. XII), quia carnaliter nobis sapere non debet, quod ad pastum spiritualem datum est. Interrogent ergo boni subjecti malos praelatos suos, et dicant: Ubi est triticum? Ac si dicerent: Ubi est doctrina veritatis? ubi exempla novi hominis? Ac si apertius dicerent: Vos nec loquendo veritatem ostenditis, nec bene vivendo imitatione dignos exhibetis. Ubi est vinum? Quasi dicerent: Vos, qui etiam spiritualia carnaliter tractatis, quomodo nos de carnalibus ad spiritualia evocare poteritis? Vos, qui terrena, quae abjecisse videbamini, oblivisci non potestis; quomodo nos ad oblivionem eorum quae possidemus inebriabitis? Manducate prius, et postea reficite; inebriamini, et deinde inebriate. Proh pudor! Quid dicemus ad haec? Quid mirum est, si populus carnalia diligit, quando clerus spiritualia etiam pro carnalibus vendit? Unde recte subinfertur, cum dicitur. Cum deficerent quasi vulnerati in plateis civitatis. Duae sunt civitates, Babylonia, et Jerusalem. Sed Babylonia plateas habet, id est vias latas, quae ducunt ad mortem. In plateis ergo civitatis deficiunt, qui per carnis illecebras defluentes a virtute mentis emollescunt, vel per civitatem, ipsam Ecclesiam non inconvenienter accipimus; habet namque sancta Ecclesia plateas, habet et semitas. Quid enim terrenae actiones sunt, nisi quaedam plateae; et quid spirituales actiones, nisi semitae? In plateis ergo civitatis sunt qui in sancta Ecclesia licite terrenis actionibus inserviunt. In plateis autem civitatis deficiunt, qui terrenis negotiis occupati spirituales consolatores non inveniunt. Qui profecto nequaquam deficerent, si detrimenta, quae foris saepe patiuntur, consilio et admonitione bonorum praelatorum intus semper repararentur. Unde bene de ejusmodi dicitur, quasi vulnerati. Quid enim peccata sunt, nisi vulnera? Quasi vulnerati igitur deficiunt, qui sic per negligentiam, sicut alii per culpam, ad interitum tendunt. Cum magno igitur dolore pronuntiandum est, quasi vulnerati, ac si diceretur: Cur isti per negligentiam praelatorum pereunt qui criminibus et flagitiis vulnerati non sunt? Unde sequitur: Cum exhalarent animas suas in sinu matrum suarum. Quid namque est sinus matrum, nisi blanda adulatio praelatorum? Quasi morientes; namque filios matres in sinu tenent, quando carnalium mentes in corpore suo pereuntes mali praelati, non solum ad bonam operationem non exsuscitant, sed etiam blandis favoribus palpando in sua perditione fovent.