|
Matribus suis dixerunt, etc. MORAL. Quid spiritualiter per filios
matrum, nisi multitudinem cogitationum accipere debemus, quae dum in una
mente de diversis affectionibus prodeunt, quasi multarum matrum soboles
in una domo, sed non ex una origine procedunt? De affectionibus autem
cogitationes nasci idcirco diximus, quia profecto illarum rerum
frequentissime memoria nobis per cogitationem occurrit, quarum amore
affecti sumus. Hoc per singula vitia, atque virtutes facile verum esse
probamus. Hinc est enim quod in Evangelio dicitur: Ubi est thesaurus
tuus, ibi est cor tuum (Matth. VI). Ac si diceretur: Ubi est amor tuus,
ibi est animus tuus. Qualis est affectio tua, talis etiam est cogitatio
tua. Sed sciendum est quod sicut affectus de se cogitationes generant,
sic ipsae rursum cogitationes eos a quibus oriuntur affectus amplius
inflammant. Unde etiam in his, qui cor suum ab illicitis cogitationibus
diligenter custodiunt, funditus tandem malarum radices affectionum
arescunt. E contrario vero illi, qui mentem suam meditationibus sanctis
exercere negligunt, etiamsi aliqua divini amoris scintilla prius
incaluerint, paulatim tepescunt, ita tandem ut, etsi forte bonarum
affectionum cogitationes aliquando habuerint, nihil tamen ex ipsis
internae dulcedinis in sinum mentis vel tenuiter eliquari praesentiant.
Propter quod recte in hoc loco dicitur: Matribus suis dixerunt: Ubi est
triticum et vinum? Quid enim per triticum, nisi cibus sapientiae; et
quid per vinum, nisi internum gaudium signatur? Nam, sicut panis
corporeus ventrem reficit, sic sapientia mentem pascit; et sicut vinum
avide potatum inebriat, sic internum gaudium mentem a carnalibus
desideriis alienat. Quid est ergo quod filii famelici a matribus
triticum et vinum quaerunt, nisi quod cogitationes, de bonis
affectionibus natae, sed per negligentiam arefactae, pristinae
dulcedinis saporem in eis invenire non possunt? De quibus recte
subditur: Cum deficerent quasi vulnerati in plateis civitatis. Quid enim
sunt plateae civitatis, nisi vagationes mentis? In plateis ergo
civitatis deficiunt, quia, dum vaga mens eas ad internam quietem non
colligit, usque ad gustum intimi saporis non pertingunt. Quibus hoc
etiam bene congruit quod dicitur quasi vulnerati. Prava quippe desideria
vulnera sunt bonarum cogitationum, quia, dum sua eas admistione
inficiunt, quasi plagae quaedam integritatem rectitudinis earum
corrumpunt. Bene ergo steriles cogitationes animae quasi vulnerati
deficere dicuntur, quia sic a fructu justitiae inanes permanent, sicut
illae quae per illicita desideria corruptae sunt. Sequitur: Cum
exhalarent animas suas in sinu matrum suarum. Sinus matrum tepor, et
desidia est bonarum affectionum; in quo merito parvuli cogitatus animas
exhalare dicuntur, quia, cum mens a fervore divini amoris tepescit,
omnis mox bonarum cogitationum vigor emoritur
|
|