CAPUT 52

Cui comparabo te? etc. LITTERAL. Paulatim planctum promovet. Primum aedificia, et deinde homines, et ipsos quasi absentes luxit; nunc tandem velut emollitis et assuefactis longo fletu animis ad praesentes verba convertit, dicens: Cui comparabo te, et cui assimilabo te? ac si diceret: Quia tam magna est contritio tua, cui comparabo te? et, quia tam gravis es, cui assimilabo te? Quod est aperte dicere. Mala tua et magnitudine et modo omnem miseriam superant. Sed quia etiam magna minimis quadam differenti similitudine comparari aliquando possunt: subdit: Et exaequabo te, etc. Quod est dicere. Alia mala etsi per differentiam quamdam tibi comparari possunt, tamen nulla per aequalitatem possunt. Quare? Sequitur: Magna enim velut mare contritio tua. Mirum est quod calamitatem ejus nulli coaequari posse commemorat, et statim magnitudinem maris, ei in comparatione coaequat. Sed sic intelligendum est ac si diceret: Quemadmodum mare super omnes, alias aquas et mole et amaritudine excellens est, ita tuae contritioni nulla calamitas coaequari potest. Sequitur: Quis medebitur tui? Sicut exsiccari non potest aqua maris, sic contritio tua ab homine aestimari non poterit, nec est in quo speres nisi solus Deus. Cui comparabo te? Illi, qui post agnitam veritatem retro abeunt, pejores sunt iis, qui nunquam veritatem agnoverunt. Et quanto cuique excellentior gradus est, tanto periculosior est lapsus. Unde propheta cum superius malorum praelatorum in Ecclesia negligentiam, et subjectorum interitum planxisset, statim secutus adjunxit.