|
Sequitur: Magna enim velut mare contritio tua. ALLEG. Quid per mare,
nisi vita saecularis accipitur; quae, dum semper motu instabili nunc de
adversis ad prospera, nunc de prosperis in adversa trahitur, quasi
quibusdam procellis fluctuantibus exagitatur? et quia nunquam vel in
prosperis timorem, vel in adversis dolorem excludit, quasi mare, in
quamcunque partem refluat, amaritudinem non amittit: Dicatur ergo illi,
quae a dulcedine spiritualis vitae per concupiscentiam carnalem, et
curas saeculares amarescit, dicatur, inquam: Magna velut mare contritio
tua. Ac si aperte diceretur: Tu, quae per mundi contemptum, et
desiderium aeternorum bonorum ab amore carnali dulcorata fuisti, quomodo
iterum in amaritudinem versa es?
|
|