CAPUT 55

Sequitur: Quis medebitur tui? MORAL. Audiant hoc praelati Ecclesiae, qui medici animarum constituti sunt; audiant quod dicitur. Quis medebitur tui? Ac si diceretur: Alios aegros medici curant, sed medicos infirmantes quis curabit? Si populus peccat, orant sacerdotes pro eo. Sed pro sacerdotibus si peccaverint, quis orabit? Periculosa prorsus haec sunt, et tamen vera. Quae, etsi audire timemus, negare tamen non possumus.