|
Cui comparabo te, etc. Increpatur anima peccatrix, cujus tanta mala
superius numerata sunt, quae ab amore Dei fornicata tanto turpiorem
incestum suum fecit, quanto pretiosior ruit integritas ejus. Cui bene
dicitur. Magna velut mare contritio tua. Quid enim per mare, nisi
conscientia prava accipitur, quam et memoria praeteritorum scelerum, et
delectatio praesentium huc illucque impellendo exagitant? Quasi enim
fluctus quidam e regione venientes ad invicem se collidunt, quando
infelicem animam quodammodo semper et poenitentia praeteritorum errorum
suorum retrahit, et amor praesentium impellit. Et quia in hac tanta
contradictione illa qualiscunque miserae delectationis dulcedo semper
admisto dolore inficitur, recte prava conscientia non solum
inquietudine, sed etiam amaritudine mare appellatur. Sequitur: Quis
medebitur tui? Ostendit magnum prorsus, et difficile esse, non tamen Deo
impossibile: ut talis ad sanitatem redeat. Hinc est, quod Joannes de
peccante ad mortem dicit: Non pro eo dico ut oret quis (I Joan. V). Ac
si diceret: Sicut desiderare salutem ejus non prohibeo, sic orare pro eo
praecipere non praesumo, quia tam mortalis vulneris curatio, quamvis
potentiam Dei non excedat, omnem tamen humanam existimationem superat,
et ideo consideratius agitur si interim humiliter suppressa oratione
desiderium tantum Deo offeratur, quia fortassis citius impetrabit, in
causa tam difficili, humilis et timorata devotio, quam petitio
praesumptuosa. Dicit ergo: Quis medebitur tui? Quasi dicat: Periculosa
est plaga tua, cui per humanam industriam subveniri non potest, et quae
propter culpam praeteritam a Deo sanari digna non est.
|
|