|
Prophetae tui, etc. LITTERAL. Cum exprobratione dicitur: Prophetae tui.
Ac si diceretur: Ecce ad quantam miseriam devoluta es, prophetas falsos
audiendo, quos tu dilexisti, et prophetas Dei vera dicentes audire
noluisti. Viderunt tibi. Tibi viderunt, quia prophetae tui fuerunt. Ideo
mendacium illorum ad te redundavit, quia malitia illorum tibi placuit.
Prophetae tui viderunt tibi. Quid tibi viderunt? Falsa et stulta. Falsa,
in quibus decepta es. Stulta, in quibus excusari non potes. Si tantum
falsa vidissent, in quibus saltem fuisset aliqua veritatis similitudo,
poterat fortassis excusari per ignorantiam simplicitas tua; nunc autem,
quia stulta etiam viderunt, et tamen credere non timuisti merito punitur
insipientia tua. Quae autem falsa et quae stulta viderunt? Falsas
assumptiones, ecce stulta; falsas ejectiones, ecce falsa. Quando, et
quibus volebant promittebant prospera. Quando, et quibus volebant,
minabantur adversa. Sed utrumque falsum, quia ejiciendis promittebant
assumptiones, et assumendis ejectiones. Quando Deus iratus erat,
nuntiabant quod te ad protegendum assumeret; quando placatus fuit,
minabantur quod te ad tribulandum ejiceret. Sed comminatio falsa fuit,
et promissio stulta. In promissione non tantum falsitas, sed etiam
stultitia, quia etsi terrores timuisti, valde alienum est a ratione
quod, tanti sceleris conscia, vanis promissionibus decipi potuisti. Ecce
nesciebas quod futurum fuerat; non tamen ignorabas malum meritum tuum,
quod praesens erat. Ipsi autem falsa, et stulta videndo, non aperiebant
tibi iniquitatem tuam, quia cum perversis in suo scelere prospera
promitterent, et simpliciter gradientes vanis terroribus sollicitarent,
non aperiebant, imo velabant iniquitatem tuam, ne eam agnosceres. Vel
aliter distingui potest. Quod dixit falsa, et stulta, hoc pertinet ad
promissiones; quod autem sequitur, falsas assumptiones et falsas
ejectiones, utrumque referendum est ad terrores. Tribulationem namque et
ejectionem vocat, eo quod populus a Deo ejiciendus erat, et assumptionem
ad similitudinem oneris, quod assumptum portantem gravat. Hinc est enim,
quod ubi beatus Hieronymus transtulit onus Babylonis, sive Tyri, sive
Damasci, etc. Simmachus et Theodotion assumptio interpretati sunt. Et
bene, propter supradictam causam, terrores solummodo falsos vocat;
promissiones autem non solum falsas, sed et stultas nominat, quia, etsi
homo quid futurum sit, non possit semper agnoscere, stultum tamen valde
est in praesenti semetipsum ignorare. Unde statim postquam dixerat,
viderunt tibi falsa et stulta, subjungit. Nec aperiebant tibi
iniquitatem tuam. Qui enim peccatori praemium justi promittit, quasi
iniquitatem illius, ne videatur, abscondit.
|
|