|
Prophetae tui, etc. ALLEG. Sicut culpa malis praelatis est quod per
eorum negligentiam subjecti pereunt, ita quoque subjectis in culpam
deputatur quod, spretis bonis, malorum praelatorum exempla imitantur, et
perversas doctrinas audiunt. Congrue igitur postquam praelatorum
perversitatem arguit, nunc ad ipsos quoque subjectos verba doloris per
exprobrationem convertit, dicens: Prophetae tui viderunt tibi falsa et
stulta. Praelati Ecclesiae prophetae sunt, quando ad instruendam fidem
moresque subjectorum, nunc occulta Scripturarum reserant, nunc de
praemiis bonorum, sive poenis malorum ventura praedicunt. Perversi autem
quique, quia in loquendo non tam correctionem audientium, quam favorem
quaerunt, recte nunc de eis dicitur: Viderunt tibi falsa et stulta.
Falsa etenim et stulta vident, quia in discernendis moribus subjectorum
judicium veritatis non tenent. Et cum pravos quoslibet pro gratia
favoris in suis perversitatibus laudant, stultos per negligentiam
amplius per adulationem infatuant. Unde recte subditur: Nec aperiebant
tibi iniquitatem tuam, ut te ad poenitentiam provocarent. Quia vero
nonnunquam mali praelati subjectos etiam innocentes odio prosequuntur,
et, cum suas injurias vindicent, causam Dei se patrocinari simulant,
recte subinfertur, cum dicitur: Viderunt autem tibi assumptiones falsas,
et ejectiones. Ac si diceretur: Quibus ipsi irati fuerant, illis iram et
ultionem divinam imminere nuntiabant, quatenus cum Deum suarum
injuriarum ultorem dicerent, animos populi ad exhibendam sibi
reverentiam provocarent.
|
|