|
Prophetae tui, etc. MORAL. Qui sunt prophetae peccatricis animae, qui
falsa et stulta eis vident, nisi foris sensus corporis et versuti
cogitatus intrinsecus, quos providentia carnis gignit? Consideremus
paulo attentius quam falsi sint isti prophetae. Ecce unus de illis.
Visus quomodo falsa prophetando decipit. Si rem videris concupiscibilem,
quid tibi praedicit? Ama, inquit, sequere, apprehende, fruere; felix
eris, si tali desiderio potitus fueris. Sed infelix anima, dum male
credula fallacem promissionem sequitur, ampliori miseria per effectum
sceleris obligatur. Sic auditus, sic olfactus, sic gustus et tactus
falsa prophetant, et credentes sibi illaqueant, quia, priusquam
concupiscentia experimentum capiat, prospera omnia et blanda futura
promittunt; cum vero misera delectatio brevi degustata transierit,
stupentem et horrore plenam conscientiam relinquunt. Sed isti prophetae
tanto facilius in suis fallaciis deprehendi possunt, quanto manifestius
est et ratione saepe carens hoc quod promittunt. Versutia autem cordis
tanto periculosior est, quanto occultior, quia non solum fallaciter
promittit, sed etiam mentem ad credendum astute quadam faciendi ratione
compellit. Haec est prudentia carnis quae mortem operatur, quam filii
nequam hujus saeculi habent, sicut Dominus in Evangelio dicit: Filii
hujus saeculi prudentiores sunt filiis lucis in generatione sua (Luc.
X). Haec prudentia perversos illos prophetas generat, versutos scilicet
animae cogitatus, qui falsis promissionibus animam lactant, et
consentientem sibi seducunt atque illaqueant. Unus eorum patientiae
insidiatur, alter castitatem violare nititur; ille mundi contemptum
irridet, iste simulationi studendum docet. Consideremus haec per
singula. Est unus cogitatus, qui de prudentia carnis nascitur. Hic dicit
homini: Vindica laesionem tuam, ulciscere injurias tuas, quia, si
praesentes patienter tuleris, ad futuras alios animabis; timeant te
potius homines quam contemnant; omnes tibi exhibebunt reverentiam, si te
viderint ulcisci viriliter injuriam tuam. Videte quam fallax est, et
quam falsus est propheta iste pessimus. Callide persuasisse putabatur,
cum furibundo reverentiam exhibendam praediceret; quem cum in furorem
converterit, non reverendum, sed abominabilem omnibus hominibus reddit.
Est adhuc alius pseudopropheta, integritatis et continentiae inimicus,
qui hoc ordine seducit hominem: Saepe, sub obtentu sanitatis aut
necessitate operis, amplioribus et delicatioribus cibis indulgendum
suadet; cum autem per crapulam corpus inflammaverit, continuo luxuriae
oblectamenta oculis anteponit; grave atque impossibile asserit ut homo
in carne positus non carnaliter vivat, juvenilibus annis facile ignosci
posse; longa adhuc ad poenitentiam superesse tempora; Deum esse
misericordem, tormenta inferni, vel nulla, vel parva. Sed attendite quam
fallax sit iste propheta. Delectationes plurimas et in tempora longa
permansuras, poenam autem exiguam et in brevi transituram promittit; et
fortassis aeterna sunt tormenta quae sequuntur, cum id quod delectat,
etiam ad momentum stare non possit. Altius quadam ratione faciendi,
avaritiae studendum docet: Talem hanc vitam esse in qua homo non possit
habere honorem, si non habuerit facultatem; divitias non solum
corporibus, sed etiam saluti animarum plurimum saepe prodesse, inde
pauperum alimoniam et constructiones ecclesiarum procedere; postremo
melius esse ut habeat unde sibi meritum requirere possit, quam ut nihil
habens aliis poscere cogatur, unde amplius debitor sit. Sed et istum
prophetam mendacem cognoscite. Possidentibus divitias posse virtutum
merita augmentari pronuntiat, ut ab amantibus divilias omnia virtutum
merita tollat, et primum animos ad quaerendas divitias cupiditate,
deinde ad retinendas, cum acquisitae fuerint, tenacitate corrumpat. Est
adhuc unus de falsis prophetis, qui simulationi deservire suadet. Bonam
enim opinionem quam maxime valere; famam suam hominem ubique impollutam
custodire debere; et, si qua fuerint, ex infirmitate potius quam ex
deliberatione peccata, propter scandalum proximorum, celanda esse;
duplex damnum fieri, si, altero corrupto per factum, alter corrumperetur
per exemplum; propterea oportere semper hominem, ad eruditionem aliorum,
habitum laudabilem et virtutis indicem demonstrare, et ne quid sinistrum
aut honestati contrarium de se aut dicatur aut credatur, summo studio
vitare debere; vehementer meritum multiplicari, si et semetipsum homo
per studium virtutis exerceat, et alios per exemplum lucrifaciat. O quam
subdola promissio? meritum per simulationem multiplicandum pronuntiat,
ut, cum hominem, et mala sua tegere et bona ostentare docuerit, omnem
boni meriti soliditatem evertat. De istis prophetis peccatrici animae,
et in tribulatione positae per exprobrationem dicitur: prophetae tui
viderunt tibi falsa et stulta: ac si diceretur falsum esse quod carnales
affectus promittebant; vel, nunc agnosce, erudita per poenam, quod prius
attendere noluisti, cum trahereris ad culpam. Falsa et stulta viderunt
tibi; quando ratione faciendi malum tibi persuadebant, falsa viderunt;
quando vero etiam ad irrationabiles actus cupiditate victam impellebant,
non solum falsa et stulta viderunt. Unde sequitur: Nec aperiebant tibi
iniquitatem tuam. Ac si diceretur: Iniquitatem tuam tibi aperirent, si,
ante factum, quae poena post sequeretur ostenderent. Nunc autem ne
iniquitatem tuam perspicere posses, quasi dextrum oculum tuum caecabat
simulata ratio, et sinistrum delectatio prava. Nec solummodo deceperunt
promittendo prospera, sed etiam terrendo per adversa. Viderunt enim tibi
assumptiones falsas, et ejectiones. Assumptiones videlicet malorum, quae
imminere dicebant, et ejectiones bonorum praesentium, quae peritura
nuntiabant, quatenus tu, cum bona quae amabas perdere timeres, et mala
quae timebas evitare studeres, citius ad iniquitatem faciendam
consentires.
|
|