|
Et nota, quod dicit domina, non princeps gentium, et princeps, non
domina provinciarum; quia vitia, quae naturalia non sunt, comprimi
debent; sensus enim quia naturales sunt non comprimi, sed regi necesse
habent, ut in illis exstirpandis homo esse studeat districtus, in istis
moderandis et custodiendis discretus. Sed fit nonnunquam ut, dum homo
licitis carnis suae desideriis resistere et motus sensuum suorum
custodire negligit, ita tandem prava consuetudine alligetur, ut
postmodum etiam volens eisdem resistere non possit. Quando ergo vitiis
servire cogitur, quibus prius sponte consensit, quid aliud quam pravae
consuetudini tributum solvit? Tria ergo bona et tria mala enumeravit.
Bona sunt: civitas plena populo, domina gentium, princeps provinciarum;
mala: sola, vidua, tributaria. Sed videamus primum quomodo bona
obtineat, postea quomodo ad mala descendat. Priusquam Spiritus sanctus
veniat ad cor nostrum, sterilis est anima nostra; cum autem venerit,
fecundat eam, ut pariat et nascantur virtutes in ea. Quae videlicet
virtutes, quandiu adhuc inperfectae sunt et incipientes, et necdum foras
prodire possunt, sed intrinsecus adhuc per gratiam ejusdem Spiritus
nutriuntur, ut crescant et robustae fiant, quid aliud quam parvuli
quidam in domo patris educantur, donec ad legitimam aetatem perveniant?
Cum vero ad perfectum venerint incrementum, et solido quodam sapientiae
cibo uti coeperint, tunc jam non ut parvuli nutriri indigent, sed quasi
ut quidam populus in civitate sub lege imperatoris sui vivere debent.
Sed cum Deus intus praesidens nos regit, tunc caro subjecta foris
servit; et quanto humilius ei intus subdimur, tanto robustius foris
principamur. Si ergo anima nostra intus plena populo virtutum, quando
regem Deum habuit; extra etiam domina gentium, hoc est carnalium
desideriorum, et provinciarum, hoc est sensuum corporis, princeps fuit.
Nunc autem sola, quia regem perdidit; vidua, quia maritum amisit;
tributaria, quia vitiis subjecta servit.
|
|