CAPUT 61

Plauserunt, etc. ALLEG. Primum consideremus qui sint transeuntes isti, deinde quae sit via per quam transeunt. Tota ista vita praesens transitus quidam esse videtur; quoniam ex quo eam nascendo ingredimur, sine intermissione per quotidianas immutationes ad mortem properamus, sicut in psalmo legitur: Homo, sicut fenum dies ejus, tanquam flos agri sic efflorebit. Quoniam spiritus pertransibit in illo, et non subsistet; et non cognoscet amplius locum suum (Psal. CII). Sed est alter quidam transitus laudabilis, qui non omnibus communis est. Omnes namque homines, sicut diximus, per necessitatem conditionis transeunt; mali vero cum per conditionem hic manere non possint, mentem tamen in desiderio vitae hujus per amorem figunt. Transeunt ergo mali necessitate, sed voluntate non transeunt; boni vero qui praesentem vitam non amant, sed futuram desiderant, necessitati voluntatem adjungunt; imo, ut verius aliquid dicam, ipsam necessitatem voluntate praeveniunt quia prius voluntate hinc exeunt quam morte. Hi sunt veri Hebraei id est transeuntes: ad quos illud Sapientiae verbum dirigitur: Transite ad me omnes, qui concupiscitis me (Eccli. XXIV). De quorum etiam numero apostolus Paulus se esse gloriatur, cum dicit: Hebraei sunt, et ego (II Cor. XI). Quomodo enim Hebraeus sit id est transiens, in alio loco manifestat. Ea, inquit, quae retro sunt oblitus, semper in anteriora me extendo (Philip. III). Et rursum: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi (II Tim. IV). De hoc etiam transitu Moyses dicit: Transibo, et videbo visionem hanc grandem (Exod. III). Quia igitur alii sola necessitate transeunt, alii vero necessitati conditionis arbitrium etiam voluntatis adjungunt, recte hic cum de transeuntibus loqueretur quod non quoslibet transeuntes acciperet necessaria adjectione declaravit, dicens: Transeuntes per viam. Via namque in sacro eloquio aliquando Christum, aliquando legem Dei, aliquando vitam praesentem significat. Via Christum significat, sicut ipse testatur, dicens: Ego sum via (Joan. XIV). Via legem Dei significat, sicut in psalmo legitur: Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini (Psal. CXVIII). Via praesentem vitam significat, sicut in Evangelio dicitur: Esto consentiens adversario tuo dum es in via (Matth. V). Quid namque sermo divinus, nisi adversarius nobis efficitur, quando nostris voluntatibus pravis adversatur? Cui videlicet adversario in via consentientes sumus, si in hac vita mortali, ubi adhuc locus merendi est, praeceptis Dei, etiam contra nostras carnales voluntates, obtemperare satagimus. Sed in hoc loco via praesentem vitam significare non potest, quia cum omnis homo per eam necessitate conditionis transeat, distinctionem propheta non faceret, si de transeuntibus loquens, per viam vitam praesentem significaret. Via ergo Christus est. Et fortassis non sine causa factum est quod cum Psalmista in quodam loco transeuntes, vel praetergredientes, viam quosdam appellaverit: hic non transeuntes viam, sed per viam transeuntes dicit. Viam enim transeunt qui legem Dei praevaricantur, et fidem Christi vel acceptam deserunt, vel oblatam per verbum praedicationis accipere contemnunt. Ab his ergo separare voluit, quos non transeuntes viam, sed per viam transeuntes dixit. Et attende, quod non dixit, stantes in via; sed transeuntes per viam. In via etenim stant, qui fidem sine bonis operibus otiosam servant: qui quidem in via sunt per rectam fidem, sed non ambulant per bonam operationem. Per viam autem transeunt, qui in fide recta quotidiano profectu virtutum semper de bono in melius tendunt. Dicatur ergo: Plauserunt super te manibus omnes transeuntes per viam. Sed quid est quod Ecclesiae pro membris suis infirmantibus dicitur: Plauserunt super te manibus, omnes transeuntes per viam; nisi quod electos quosque, quos hujus mundi oblectamenta a cursu boni operis, sive a desiderio aeternorum impedire non praevalent, pericula proximorum ad compassionem movent? Quod pulchre in libro Regum per duas illas vaccas significatum est, quae arcam Domini ab Allophylis redeuntem superimpositam plaustro novo gestabant: de quibus scriptum est: Tollentes duas vaccas, quae lactabant vitulos, junxerunt ad plaustrum, vitulosque earum domi concluserunt (I Reg. VI). Et paulo post: Ibant in directum vaccae per viam, quae ducit Bethsamis pergentes, et mugientes; et non declinabant, neque ad dexteram, neque ad sinistram (ibid.). Quid enim vaccae, nisi fideles quosque in Ecclesia; et quid arca, nisi legem Dei; et quid Bethsamis, quod interpretatur domus solis, nisi coelestem patriam designat? Vaccae igitur quasi arcam superimpositam gestantes pergentes, et mugientes recto itinere Bethsamis vadunt, quando fideles legis divinae meditationem jugiter in corde suo portantes, per viam boni operis ad coelestem patriam tendunt, et per gentes pro his, quos adhuc carnalis affectus in hoc mundo obligat, mugitus compassionis edunt? qui nec propter compassionem a recto itinere declinant, nec propter itineris propositum a mugitu compassionis cessant. Idipsum in hoc loco propheta innuit, dicens:

Plauserunt super te manibus omnes transeuntes per viam. Plaudunt enim et simul transeunt, quia sic afflictis compassionis suae affectum exhibent, ut tamen a proposito recti itineris nec deficiant, nec declinent. Cujus compassionis modus recte subinfertur, cum dicitur: Plauserunt manibus, sibilaverunt, moverunt caput. In sacro eloquio saepe per manus operatio, per os locutio, et per caput mens designari solet. Si igitur per manus opera designari dicimus, quid in plausu manuum, nisi famam et opinionem bonorum operum accipere debemus? Fama namque et opinio bonorum operum velut quidam manuum plausus in auribus populi sonat: et saepe cum repentina perstrepuerit, omnium oculos in suum, a quo orta est, auctorem convertit. Hinc enim est quod perversi quique in his, quae recte agere videntur, semper innotescere volunt: ut videlicet, dum bene acta sua in medium spectanda adduxerint, rudes animos populi in admiratione sui convertant. Electi vero in bonis actibus suis tanto amplius manifestari refugiunt, quanto magis aeternae retributionis praemium ex admiratione terrenae laudis imminui sibi pertimescunt. Qui si aliquando virtutes suas, et fortia acta sua proximis ad exemplum proponunt, nequaquam hoc desiderio gloriandi, sed amore consulendi faciunt. Unde et hic recte sub typo desolatae civitatis multitudini peccantium dicitur: Plauserunt super te manibus omnes transeuntes per viam. Electi namque, qui per viam mandatorum Dei de hujus mundi exsilio ad coelestem patriam transeunt, saepe, dum infirmantes proximos vident, ex affectu charitatis ad provocandos animos eorum, virtutes suas in exemplum proponunt. Illi autem, qui per devium transeunt, super jacentes non plangunt; quia virtutes suas non propter utilitatem proximorum, sed propter gloriam propriam dilatandam ostendunt. Sequitur: Sibilaverunt, etc. Solent ad sibilum formandum extrinsecus labia contrahi, et intrinsecus lingua quodammodo in similitudinem canalis sinuata substerni ut, dum spiritus per arctum ductus et extenuatus emanet, mollior blandiorque ad auditum demulcendum perveniat. Quid igitur rectius per sibilum oris, quam consolationis verbum intelligi potest? Quasi enim contractis labiis, et lingua substrata sibilare, est emollitis et temperatis verbis omne loquendi studium ad usum consolationis inflectere. Transeuntes igitur per viam super desolatos, et manibus plaudunt et ore sibilant, quando spirituales quique peccatores et per exempla virtutum ad bene agendum provocant, et per verbum consolationis ad spem veniae confirmant. Sequitur: Moverunt caput suum. Per caput non inconvenienter mentem accipere possumus, per motionem capitis, compassionem mentis. Bene ergo transeuntes post plausum et sibilum, etiam caput movent; quia profecto alienos dolores efficaciter consolari nequeunt, qui doloribus alienis veraciter compati non noverunt. Videte si Paulo aliquod horum defuit. Manibus plausit Paulus, quando dicebat: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. XI). Ore sibilavit, quando Corinthios post poenitentiam consolans: Scripsi vobis non ut contristemini sed ut sciatis quam charitatem habeam, abundantius in vobis (II Cor. II). Caput movit, quando dicebat: Filioli, quos iterum parturio donec formetur Christus in vobis (Galat. IV). Sequitur in littera: Super filiam Jerusalem. Quid Jerusalem, quae visio pacis interpretatur, nisi coelestem patriam designat? Ac si peccatoribus diceretur: Tanto graviorem electis quibuslibet de vestri perditione luctum facitis, quanto jam certius est quod ad consortium, et societatem electorum pertinere debuistis. Et quemadmodum vestra salus omnibus gaudium faceret, ita quoque de ruina vestra dolor universorum et tristitia procedit. Et hoc est, quod sequitur: Haeccine est, dicentes, urbs perfecti decoris, gaudium universae terrae? Urbs namque in hoc loco, Ecclesia catholica intelligenda est, in qua portae et muri sunt ii qui alios et doctrina veritatis informant, et circumspectione ambiunt: quae videlicet Ecclesia tunc perfectum decorem habet quando, et in praelatis virtus ornat sapientiam, et in subjectis obedientia bonorum operum disciplinam. Hujus ergo civitatis decor, recte gaudium universae terrae dicitur; quia ejus disciplina jam per omnes mundi partes dilatatur. Dicatur ergo: Haeccine est urbs perfecti decoris, gaudium universae terrae? Quasi diceretur: Quomodo tam cito in desolationem venire potuit, quae prius decore suo universos per mundi circulum electos laetificavit? Sed quid est quod in ruina quorumdam tota Ecclesia quasi desolata plangitur nisi quia dum patitur unum membrum omnia membra compatiuntur: propter quod valde pertimescere debent ii qui in sua iniquitate charitatem aliorum contristant; quia profecto, sicut illi malis compatiendo sibi adaugent meritum, ita et isti bonos contristando aggravant reatum suum.