|
Plauserunt, etc. MORAL. Qui peccatorem blanda exhortatione ad
poenitentiam provocat, quid aliud quam aegroti vulnera ante sectionem
palpat? Sicut igitur plaga, quae nec lenem quidem medicamentis tactum
sustinere potest omnino insanabilis creditur, ita peccator, qui etiam
blandam admonitionem respuit, quasi incorrigibilis reputatur. Hoc est
quod propheta hic peccatrici animae cum gravi dolore exprobrat, dicens:
Plauserunt super te, etc. Ac si diceret: Prius carnis suggestio facile
tibi ad persuadendam iniquitatem praevalere potuit; nunc vero omnis
sollicitudo et industria bonorum in tui correctione defecit, quantumque
prius ad perpetrandum iniquitatem per contemptum fuisti temeraria, tamen
nunc in ipsa iniquitate tua per desperationem es obdurata: Plauserunt
super te manibus omnes transeuntes per viam. Ut tanto gravior ruina ejus
ostendatur, jam boni operis viam ingressam fuisse commemorat, et quasi
in medio itinere collapsam. Unde et alios transeuntes vocat, ut aperte
demonstret, quod ii, qui eam nunc merito virtutum praecedere incipiunt,
aliquando posteriores fuerunt. Sed quia electos in ruina proximorum
semper et charitas ad compassionem provocat, exemplum ad timorem, recte
et transeuntes pariter, et plaudentes describuntur. Proficiendo enim
transeunt; compatiendo plaudunt, quatenus sic de profectu suo gaudeant,
ut tamen in infirmitate jacentes proximos despicere non praesumant.
Plauserunt, inquit, manibus. Plausus manuum exemplum boni operis;
sibilus verbum consolationis; motio capitis affectum compassionis
designat, quia spirituales quique eos quos per iniquitatem corruisse
vident, et exemplo provocant, et verbo confirmant, et quantum de eorum
salute gauderent, ipso compassionis suae dolore demonstrant. Sequitur:
Haeccine est, dicentes, urbs perfecti decoris? Idcirco commemorant quid
esse debuerat, ut ad quam miseriam dilapsa sit, citius ex memoria
praeteritae dignitatis agnoscat. Urbem vocant quasi sublimem et munitam
virtutibus quae prius Deum in se regnantem habuit, quando adhuc dominio
vitiorum per consensum subjecta non fuit. Sequitur: Gaudium universae
terrae. Ac si dicatur: Quanto plures de ejus profectu gaudere debuerant,
tanto plures nunc ejus ruina et desolatio contristat, ut si sibi parcere
non vult, saltem alios in sui perditione affligere erubescat. Omnibus
his modis convenitur indurata conscientia, ut tam multiplici medicamine
adhibito, tandem ad poenitentiam emollescat.
|
|