CAPUT 64

Aperuerunt, etc. ALLEG. Inimici sanctae Ecclesiae haeretici sunt, quia fidei ejus constantiam pravis dogmatibus impugnant. Sed isti contra eam os suum aperire non praesumunt, quandiu in conversatione ejus sapientiam simul et disciplinam florere conspiciunt. Contra sapientiam namque os claudunt, quia ab iis quos in cognitione veritatis stabiles vident, erroris sui documenta abscondunt. Contra disciplinam item os claudunt, quando in conversatione fidelium quod blasphemare possit, non inveniunt. Quod si forte sapientia disciplinam perdiderit, contra eam os aperiunt, ut blasphement; aut si disciplina sapientiam non habuerit, contra eam os aperiunt, ut errores disseminent; si vero nec sapientia, nec disciplina in ea fuerit, jam non solum contra eam, sed super eam os aperiunt, ut devorent, et quasi incorporando sibi omnes reliquias veritatis consumant in eis quos ad suum consortium trahere valent Sequitur: Sibilaverunt. In sibilo notare possumus versutas et blandas persuasiones, quibus incautos decipiunt, et quasi serpentes post lenem sibilum, venenum mortis infundunt. Quia vero blandimenta haereticorum non ex pietate, sed ex crudelitate procedunt: recte subjungitur: Fremuerunt dentibus suis. Ac si diceretur: Blandum erat quod locutio sibilavit, sed nimis crudele quod intentio fremuit. Sequitur: En ista est dies quam exspectavimus, invenimus, vidimus: Oppressionem bonorum, non noctem, sed diem nominant, quia inde ipsi per iniquam laetitiam lucent, unde alios tenebrae infidelitatis excaecant. Exspectavimus, inquiunt, scilicet desiderantes; invenimus quaerentes; vidimus exsultantes. Et nota quia quod occultum est invenitur; quod videtur, apertum. Ac si dicerent: Quod prius, vel in occulto invenire desideravimus, nunc manifestum videmus.