|
Aperuerunt super te, etc. MORAL. Daemones contra animam os aperiunt:
quando erectum in bonis desideriis vocibus suggestionis pulsant. Supra
autem eam os aperiunt, quando jacentes in prava delectatione non jam
suadent iniquitatem, sed imperant. Vel supra eam os aperiunt, quam cum
prius blandiendo ad culpam traxerunt, postmodum saeviendo ad poenam
exposcunt. Unde subditur: Sibilaverunt, fremuerunt dentibus suis. Prius
enim sibilant, ac deinde dentibus fremunt, quia sicut diximus, post
blandam suggestionem crudeliter poenam exposcunt. De qua videlicet poena
adhuc subinfertur, cum dicitur: Et dixerunt: Devorabimus. Quid namque
est aliud devorare, nisi exeuntem a corpore ad damnationem aeternam
absorbere? Sciendum vero est quod nunquam animam a corpore exeuntem
devorare sufficiunt, quam prius in corpore positam igne vitiorum non
excoxerunt. Et idcirco de futura damnatione hominis magna eis fiducia
nascitur, cum ei in praesenti vita per iniquitatem dominantur. Postquam
igitur dixerat, aperuerunt os, sibilaverunt, recte statim adjunxit,
dicens: Fremuerunt dentibus suis; dixerunt: Devorabimus; quia ex quo
homo suggestioni eorum per consensum peccati subjicitur, statim furore
venturae crudelitatis accinguntur. Et quia escam diuturna decoctione jam
emollitam aspiciunt, proximam sibi devorationem promittunt. In quo
videlicet nomine devorationis, et vehemens eorum desiderium
demonstratur, et simul acerbitas damnationis exprimitur. Sequitur: En
ista est dies quam exspectavimus, invenimus, vidimus. Qui invenisse se
dicunt, quaesisse etiam se priusquam invenirent innuunt. Prius igitur
daemones quaerunt, quando secretam intentionem cordis nostri per
suggestionem experiri satagunt; deinde exspectant, quia etsi quandoque
tentandi licentiam accipiunt, nunquam tamen vim tentato ad consentiendum
inferre possunt. Post inquisitionem autem et exspectationem inveniunt,
quando post immissam suggestionem tandem spontanei consensus manifesta
signa de corde prodire conspiciunt. Ad postremum etiam vident, quando
consensus sceleris usque ad effectum procedit operationis.
|
|