|
Fecit Dominus quae cogitavit, complevit sermonem suum, etc. LITTERAL.
Deinceps post increpationem, consolationem subjungit, dicens: Fecit
Dominus quae cogitavit, etc. Primum consolatur moerentes per justitiam
judicis; deinde per malitiam hostis. Per justitiam judicis, ne doleant
de praeterito; per malitiam hostis, ne desperent de futuro. Magna enim
est afflictis consolatio, quod ab illo poena illata est cui injustitia
placere non potest. Magnam item de impetranda misericordia fiduciam
praestat, quod ille nobis adversatur qui nostro quoque judici non
placere cognoscitur. Dicit ergo: Fecit Dominus quae cogitavit. Ac si
diceret: Hostes nostri exsultant, et suis viribus ruinam nostram
ascribunt; nos autem insultationem eorum tanto levius ferre debemus,
quanto verius mala nostra non ex fortitudine eorum, sed ex justo judicio
Dei procedere scimus. Fecit Dominus quae cogitavit. Ordinatum esse
ostenditur quod cum praemeditatione factum memoratur, maxime quia longe
ante praedictum fuerat, ut murmurandi occasionem contra Deum non habeant
qui periculum praescire poterant et cavere noluerunt. Unde sequitur:
Complevit sermonem suum, quem praeceperat a diebus antiquis. Praeceperat
prophetis suis hunc sermonem narrare, et ut saltem diu exspectati
poeniterent, non noviter, sed a diebus antiquis, id est longe antequam
fieret. Sed quanto diutius per misericordiam exspectati sunt, tanto
justius perseverantes in malo graviter puniri debuerunt. Unde sequitur:
Destruxit, et non pepercit. Haec proprie ad ultimam captivitatem
referuntur.
Et laetificavit super te inimicum tuum. Quanto major opprimentis
laetitia, tanto gravior oppressorum est miseria. Sed tamen facile
inimici arrogantia contemnitur, si potestas ejus non ipsi, sed Deo
tribuatur. Et notandum quod dixi, super te laetificavit inimicum tuum.
Contra nos namque, non tamen supra nos inimicus laetificatur, quando
nocere quidem permittitur, sed non opprimere; supra nos autem
laetificatur, quando non solum affligit, sed etiam opprimit. Sequitur:
Exaltavit cornu hostium tuorum. In cornu fortitudo, et potestas
significatur; per hostes, Chaldaei, sive Romani intelliguntur.
|
|