CAPUT 67

Fecit Dominus quae cogitavit, etc. ALLEG. Per haereticos facit Dominus quae cogitavit, quia dum ipsi quosdam de Ecclesia ad suos errores pertrahunt, alii in fide, et agnitione veritatis probatiores fiunt. Unde sequitur: Complevit sermonem suum, quem praeceperat a diebus antiquis. Sermo namque Dei, quem a diebus antiquis praeceperat, sacra Scriptura intelligitur, quae jam olim mundo edita est; sed adhuc ex magna parte occulta. Quae quotidie in mentibus fidelium completur, quando ipsi, haereticorum quaestionibus exercitati, ad majora virtutum studia succrescunt, et ad altiorem divinorum eloquiorum intelligentiam proficiunt. Sic nimirum mali etiam tunc divinae voluntati serviunt, quando ei contraire nituntur, quia sic per eos dispositionem suam complet, quatenus eorum erroribus et reprobos illaqueari permittat et bonos exerceat. Sequitur: Destruxit, et non pepercit. Quando ab Ecclesiae unitate quosdam per infidelitatem praecidi patitur; non parcit, quia eos etiam, qui persistunt in ruina fratrum, moerores compassionis affligit. Sequitur: Laetificavit super te inimicum tuum. Singularis inimicus Ecclesiae diabolus est, qui perpetuo odio fideles insectatur, sicut in Apocalypsi legimus de dracone, qui mulierem persequitur (Apoc. XII). Iste autem inimicus tunc supra sanctam Ecclesiam laetificatur, quando de illa etiam accipit per quos eam affligit. Sequitur: Exaltavit cornu hostium tuorum. Hostes Ecclesiae haeretici sunt, qui contra eam expugnandam quotidie aciem producunt. Quorum cornu tunc nimirum exaltari dicitur, quando, multis fidem deserentibus et ad consortium eorum transeuntibus, fidelium populus minor numero invenitur.