|
Fecit Dominus, etc. MORAL. Magna misericordia Dei est, quando peccatori
in amaritudinem vertuntur ea quae perverse diligit, quia ex hoc ipso ad
amorem Dei redire compellitur, quo sibi adversari conspicit ea quorum
desiderio ab amore Dei trahebatur. Hinc est quod peccatrici animae in
iniquitatibus suis afflictae, hoc primum in hoc loco ad consolationem
adducitur, quod scilicet afflictio ejus Dei nutu dispensata, quatenus et
eum timeat, cujus flagella sustinet, et de ejus simul misericordia
confidat, a quo se visitari etiam per tribulationem videt. Fecit
Dominus, quae cogitavit. Ac si diceretur: Quia tu noluisti facere quod
praecepit, ipse fecit quod cogitavit. Et quia tu contempsisti complere
sermonem illius quem tibi de tua salute praeceperat, ipse complevit
sermonem suum quem tibi de tui tribulatione minatus erat. Videte quid in
primo homine gestum sit. Praeceperat ei Dominus: De ligno scientiae boni
et mali ne comedas; minatus fuerat: Quacunque die comederis ex eo,
morieris. Noluit homo implere praeceptionem, et implevit Deus
comminationem. Adhuc quotidie ad illicita, et vetita inhiantibus Deus
dicit: Ne tetigeris, ne gustaveris, quacunque die comederis ex eo,
morieris. Ego statui, ego praecepi, ut omnem illicitum affectum sua
poena sequatur, comminatio mea vitari potest; praeceptum autem meum
cassari non potest. A diebus antiquis hoc praecepi, a diebus antiquis
verum esse ostendi. Propter hoc primus homo mortuus est, propter hoc
mundus per aquam diluvii deletus est. Neque in te sententia mutari
poterit, quae ab exordio mundi usque ad hoc tempus immutabilis semper
permansit. Recte ergo afflictio dicitur, complevit sermonem quem
praeceperat a diebus antiquis, ut eo patientius justitiam Dei in sua
tribulatione toleret, quo ab initio mundi hanc in peccatoribus exerceri
videt. Sequitur: Destruxit, et non pepercit. Quid est destruere, nisi ea
quae homo ad illicitam delectationem praeparaverat, dissipare? Destruit
autem, et non parcit, quando delectationem aufert, et simul per
subsequentem tribulationem reatum punit. Sequitur: Laetificavit super te
inimicum tuum. Singularis inimicus noster diabolus est, qui contra nos
laetificatur, quando in iis quae foris nobis adhaerent potestas ei
conceditur. Cum vero etiam in nosmetipsos saevire permittitur, tunc
nimirum supra nos laetificatur. Sicut in beato Job factum legimus, cujus
prius substantiam perdidit, postmodum carnem percussit. Vel tunc supra
nos laetificari dicitur inimicus, quando nobis per consensum iniquitatis
dominatur. Sequitur: Exaltavit cornu hostium tuorum. Quid rectius per
hostes animae, quam desideria carnis accipimus, quae assiduis
tentamentis eam impugnant? Quos videlicet hostes tunc nobis quasi
tributarios facimus, quando motum carnis ad nutum rationis temperamus.
Cum vero affectus peccati in nobis dominari incipit, et mens, non
judicium rationis, sed appetitum carnis sequitur; tunc nimirum cornu id
est fortitudo hostium nostrorum exaltatur. Haec Deus facere dicitur;
quia justo judicio fieri permittit, ut dum adversarius in culpa nostra
nil nisi permissus potuisse cognoscitur, etiam in poena non timeatur.
Tantoque humilius mens humana justitia Dei se in flagella subjiciat,
quanto certius experimento didicit, quod per se prius per patientiam diu
culpam toleravit. Valde enim in afflicto animo pondus tribulationis
allevat, si nec in sua poena aequitati judicis contradica
|
|