|
Clamavit cor eorum ad Dominum, etc. LITTERAL. Post aequitatem judicis,
etiam per malitiam hostis afflictos consolatur; quia quod Deus juste
permittit, ille inique peragit. Dum enim Deus per eum in peccatoribus
injuriam suam ulciscitur, ipse per intentionem iniquam Deo injuriatur.
Sicut in Isaia dicitur: Vae Assur virga furoris mei, in manu eorum
indignatione mea (Isa. X), ipse autem non sic arbitratur, de quo et hic
recte dicitur: Clamavit cor eorum ad Dominum super murum filiae Sion. In
clamore etenim cordis vel crudelitatem accipere possumus, vel superbiam
inimicorum. Crudelitatem contra eos, quos opprimebant; superbiam contra
Deum, quem in oppressione populi sui blasphemabant, et impotentem esse
ad salvandum credebant. Sed haec eorum cogitatio ad Deum clamat, quia
eum quodammodo et ad miserendum suis, et ad puniendum adversarios
provocat. Clamavit, inquit, super murum. Inde superbiebant quod
praevaluerant, quod muros et munimenta urbium obtinebant. Sive per murum
intelligere possumus divinam protectionem super quam inimici clamant;
quia, dum populo Dei propter peccata ejus dominari permittuntur, divinae
potentiae derogant: et hoc eum prohiberi non posse existimant, quod ipso
permittente, et disponente fieri ignorant.
|
|