|
Clamavit cor eorum, etc. MORAL. Si per hostes animae desideria carnis
accipimus, quid per cor hostium, nisi intimam delectationem carnalium
desideriorum accipere debemus? Rursumque per murum filiae Sion; quia
tunc delectatio carnis injuriosa Creatori efficitur, quando desideria
mala per consensum animi virtutibus dominantur. De Deo namque dicitur:
In pace factus est locus ejus (Psal. LXXV); quia nimirum in ea mente
Deus suaviter requiescit, quae se ab hujus mundi distractione colligens,
ad internam pacem componit. In qua et si foris quantum ad hujus vitae
corruptionem pertinet, terrena desideria perstrepunt; si tamen non
admittuntur, in consensum intro, ad aures usque Dei non pertingunt. Cum
vero delectatio carnis per consensum usque ad interiora animae penetrat,
tunc nimirum cor hostium ad Deum intrinsecus praesidentem clausit, ut
jam ipse importuno strepitu commotus de illa sua quiete exsurgens dicat.
Clamor Sodomorum, et Gomorrhaeorum multiplicatus est, et peccatum eorum
aggravatum est nimis; sed descendam, et videbo utrum clamorem, qui venit
ad me opere compleverint (Gen. XVIII). Et recte; quia iniquitas longe
est a Deo, prava desideria non coram Deo, sed ad Deum clamasse
perhibentur. Laus enim et gratiarum actio non solum ad Deum, sed etiam
coram Deo clamant. Necessitas et iniquitas ad Deum clamant. Quando enim
Dei virtutem et magnificentiam laudamus, sive quando de impensa nobis
misericordia ei gratias agimus, tunc nimirum coram Deo clamamus. Quando
vero inique agendo eum ad iracundiam provocamus, sive quando in
necessitate constituti auxilium ejus exposcimus, tunc quasi de longinquo
ad eum clamamus. Clamat ergo iniquitas ad Deum, clamat necessitas; sed
illa clamat irritans, ista supplicans; illa provocat iram, ista flagitat
misericordiam. De clamore necessitatis dictum est: Clamor filiorum
Israel venit ad me (Exod. III), vidique afflictionem eorum, qua
opprimuntur ab Aegyptiis. De clamore iniquitatis dictum est: Clamor
Sodomorum, et Gomorrhaeorum multiplicatus est, et peccatum eorum
aggravatum est nimis. De clamore laudis dictum est: Clamabunt, etenim
hymnum dicent (Psal. LXIV). De clamore devotionis dictum est: Clamor
meus in conspectu ejus introivit in aures ejus (Psal. XVII). Clamant
angeli in coelo clamore laudis; clamat Moyses in deserto clamore
devotionis; clamant filii Israel in Aegypto clamore necessitatis;
clamant Sodoma et Gomorrha clamore iniquitatis. Sed tunc clamor
iniquitatis ad Deum pervenire dicitur, quando in tantum excrescit
malitia, quod amplius tolerari non meretur.
|
|