|
Deduc quasi torrentem lacrymas per diem et noctem. LITTER. Erectis per
consolationem animis, exhortatio sequitur, in qua peccatores ad
poenitentiam invitantur. Nec sine causa factum est quod ita quasi ex
abrupto in media clausula subito aliam materiam arripit. Sed quia in
ipso sermonis decursu occasio exhortandi se obtulit, magisque animos
movere consuevit, quod subditum est, quasi ex praecedenti inferens, sic
ait: Deduc quasi torrentem lacrymas, ac si diceret: Quia inimici tui per
elationem Deum ad iracundiam provocant, tu per humilitatem poenitentiae
ejus misericordiam implora; per torrentem autem vehemens motus
compunctionis signatur. Cujus etiam perseverantia subinfertur, cum
dicitur: Per diem et noctem. Instantia quoque adjungitur, cum
subinfertur: Non des requiem tibi. Quasi diceretur: Nec intermittas, nec
relaxes impetum lacrymarum, sed omni tempore et omni instantia fletibus
insiste; quia et ipsae lacrymae vocem suam habent, et clamabunt pro te
ad Dominum. Hoc est, quod sequitur:
Neque taceat pupilla oculi tui. Verbum misericordiae est illud. Pupilla,
inquit, non solum marginem oculorum, sed ipsum visionis radium procella
lacrymarum irrumpens obtenebret, ut dum id etiam, quod tenerum est,
affligitur, citius ad misericordiam pietas judicis moveatur.
|
|