CAPUT 73

Deduc quasi torrentem lacrymas. ALLEG. Exhortatur propheticus sermo sanctam Ecclesiam pro membris suis infirmantibus lacrymas offerre Domino. Quas lacrymas torrenti comparat. Torrens enim rivus est ex hiemalibus aquis collectus, qui cum impetu quidem decurrit, sed cito siccatur atque pertransit. Quid autem vita praesens est, nisi hiems, in qua priusquam vitae aeternae claritas appareat, corda hominum nubila adhuc erroris involvunt? Bene ergo sancta Ecclesia lacrymas quasi torrentem deducere praecipitur, quia videlicet electi quique, qui ad gaudia patriae coelestis inhiant, de praesentis vitae miseria sine cessatione suspirant. Sed tunc sine dubio torrens iste lacrymarum venturae aestatis fervore siccabitur, quando, illucescente claritate aeterna, dolor omnis in gaudium convertetur, ut jam neque dolor ullus esse possit de perditis, neque timor de perituris. Sequitur: Per diem et noctem. Per diem prospera, per noctem significantur adversa. Quia ergo sancta Ecclesia quosdam per prospera hujus vitae decipi, quosdam per adversa frangi conspicit, utrorumque ruinam plangens quasi per diem et noctem lacrymas educit. Sequitur: Non des requiem tibi. Electi quique dum alios plangunt, sibi quoque requiem non dant; quia dum aliorum lapsus conspiciunt, amplius de sua salute solliciti fiunt. Sequitur: Neque taceat pupilla oculi tui. Pupilla oculi, per quam visus dirigitur, congrue spiritales quosque in sancta Ecclesia designat, quorum verbo et exemplo totum corpus Ecclesiae illuminatur. Qui profecto in periculo proximorum nequaquam tacere debent, sed eos, quantum possunt, et precibus sublevare et praedicatione erigere. Nam quia illorum periculum melius ipsis prospicere possunt, peccant revera si de illorum salute etiam plus ipsis solliciti, non sunt. Quod bene singularis illa pupilla, per quam omnes illuminantur, id est Dominus Jesus Christus, ostendit, quando ruinam perfidae civitatis praevidens ipsa exsultante flevit, et in passione positus, et pro persecutoribus orans de illorum salute sollicitus fuit. Pupilla ergo tacitas lacrymas habere non debet; quia spirituales quosque cum affectu compassionis exhibere etiam oportet verbum praedicationis.